Consolatorium theologicum
Liber 3, Cap. 1: De inquietudine temptationum
Basel: J. Amerbach, 1492 (ff. 17r-18v)

Homepage     Index Page

Primo ergo de temptationibus non graueris: sed considera quod temptari est passio ineuitabilis: et sic de necessitate virtutem faciens leuius magisque libenter tolerabis. Unde Augustinus. Premonitos vos esse volo neminem super terram sine temptatione victurum: Specialiter autem est communis deo seruire incipientibus. Unde in Ecclesiastico. Fili accedens ad seruitutem dei: prepara animam tuam ad temptationem. Et maxime communis est deo acceptis: sicut signum preciosum diuine dilectionis. Unde angelus Tobie dixit. Quia acceptus eras deo: necesse fuit vt temptatio probaret te. O signum rei optime: tante digrationis diuine: tante dilectionis et gratie: signum eterne felicitatis firmissime sperande. Ideo etiam temptatio te grauare non debet quia multa bona efficit. Nam temptatio erudit. Unde Ecclesiasticus. Qui non est temptatus quid scit? Qui non est expertus pauca recognoscit. Temptatione humilitas proficit. Unde Gregorius. Temptationem humilitas proficit: que mentem ab elatione custodit. Temptatio virtutes custodire facit. Unde idem Gregorius. Beati viri tanto robustius acceptam gloriam virtutum custodiunt: quanto temptationis impulsu concussi infirmitatem suam humilius agnoscunt. Temptatio virtuti adiicit. Unde Seneca. Multum adiicit sibi virtus lacessita. Et econtra Leo papa. Nulla sunt inquit sine temptationum experimentis opera virtutis. Temptatio iustos probat. Unde Ecclesiasticus. Uasa figuli probat fornax: et homines iustos temptatio. Temptatio probatam fidem magnificat. Unde Petrus. Modicum nunc si oportet contristari in variis temptationibus vt probatio fidei vestre preciosior sit auro quod per ignem probatur. Temptatio presertim patientis populum edificat. Unde de Tobia dicitur: Hanc temptationem ideo permisit deus euenire illi vt posteris daretur exemplum patientie illius. Tempatio in futuro coronat. Unde Iacobus. Beatus vir qui suffert temptationem: quoniam cum probatur fuerit accipiet coronam vite: quam repromisit deus diligentibus se. Econtra ad sensum contrarium dicit Augustinus. Profectus noster per temptationem nostram fit: nec sibi quisquam innotescit nisi temptatus: nec potest coronari nisi vicerit: nec potest vincere nisi certauerit: nec potest certare nisi inimicum et temptationes habuerit. Porro diabolus temptat vt peruertat: caro temptat vt alliciat: mundus temptat vt decipiat: homo temptat vt sciat vel experimentum capiat. Sed teste Iacobo: deus intemptator malorum est: ipse enim neminem temptat temptatione scilicet malorum aliorum: Temptat tamen non quidem fraudulenter sed salubriter. Aliter enim propheta dauid non dixisset: Proba me domine et tempta me: vre renes meos et cor meum. Temptat igitur deus vt probet: id est: vt probatos ostendat et remuneret. Sane deus respectiue in paucis temptat et in multis remunerat. Unde in libro Sapientie. In paucis vexati: in multis bene disponentur: quoniam deus temptauit eos et inuenit illos dignos se. Quos igitur deus temptat: si dignos eos inueniat: multis quidem tam animarum quam corporum bonis dispositionibus remunerat: et insuper dignis se pro mercede seipsum donat: que vtique teste scriptura: est merces magna nimis. Si ergo temptat te deus malum aliquid pene inducendo: scrutare scripturas et consolaberis. Unde in Baruch de deo sic scribitur. Qui induxit vobis mala ipse rursus adducet sempiternam iocunditatem cum salute vestra.