Demum noli contristari de peregrinatione: quia deus peregrinationis statum legitur persuadere. Unde dixit ad Abraam: Egredere de terra et cognatione tua et de domo patris tui: et veni in terram quam monstrauero tibi. Et ad ysaac: Quiesce inquit in terra quam dixero tibi et peregrinare in ea. Attende etiam quod verbis ysaac dictis deus subiunxit: Eroque tecum et benedicam tibi. Sed et post verba dicta abrae: Benedicam tibi: inquit: et magnificabo nomen tuum. Et profecto dei associatio et benedictio ipsa diuina: ac nominis magnificatio repromissa: pacem cordis et consolationem ac per consequens commodum hominis internum magnifice operatur. Nec timeas peregrinationis incommodum quod in necessariis deficias: sed iacta cogitatum tuum in domino: precipue in peregrinatione: et ipse te enutriet: immo te amabit: quia non est impotens in hac valle miserie: vel in quacunque eius parte te enutrire et tibi in necessariis prouidere. Audi de hoc deo mandante et loquente Deuteronomio capitulum xiiii. Peregrino inquit qui intra portas tuas est da vt comedat. Si ergo sic deus mandauit de te in tempore peregrinationis tue: confidas quod te non deserat: sed siue per alios pascet te: pariter et vestiet. Audi itidem ibidem loquentem. Deus inquit magnus et potens et terribilis amat peregrinum: et dat ei victum et vestitum. Et vos ergo amate peregrinos: quia et ipsi fuistis aduene in terra egypti. Ecce quomodo amat deus peregrinum: quem et per alios amari mandat: vtique per effectum qualem et ipse amorem habet ad illum: dans ei victum et vestitum. Sane parum esset hoc intelligere secundum corpus tantum de victu et vestitu exteriori: cum plus deus amet animas que indigent interiori victu scilicet verbi a deo inspirati et vestitu vario multiplicis habitus virtuosi.
|