Ceterum de antiqui hostis impugnationibus non solliciteris: quia non plus temptare potest nisi quantum permittitur. Unde Augustinus. Tantum admittitur diabolus temptare: quantum tibi prodest vt exercearis et proberis: vt qui te nesciebas: a teipso inueniaris. hec ille. Uerum ad deprehendendum occultas maligni spiritus insidias: attendendum est secundum doctrinam Gregorii: qualia suggerat. Quis inquit spiritus sit qui loquitur: ipsa suggestio declarabit. Semper enim spiritus naturalis mollia: spiritus mundi vana: spiritus malicie amara loquitur. Est et leue contra insidias diaboli paratum remedium: quod tradidit magnus sanctus Antonius: Uarias inquit demonum nostis insidias credulitatem nominis christi vestris figite mentibus: et vniuersi demones fugabantur. Denique hi qui temptantur a diabolo: si viriliter resistunt: deo et angelis spectaculum sunt: et coronam a deo habebunt. Unde Hieronymus. Deus ipse omnium rector et dominus: cum omni angelorum militia certamen tuum expectat: tibique contra diabolum dimicanti parat eternitatis coronam. Unde et dominus ad antonium temptationibus superatis ait: Antoni hic eram: sed expectaui videre certamen tuum: nunc autem quia viriliter dimicasti: in toto orbe te faciam nominari.
|