Rursum si bonum quod de temptationibus carnis: et vniuersaliter de vitiorum impugnatione sequitur scires: non tantum quarulari deberes. Profecto inde sequitur humilitas: que est vnum de maximis bonorum acceptum apud deum: et per eum remunerandum. Unde Gregorius. Cum temptamur vitiis diuina dispensatione nobiscum agitur: ne virtutibus quibus proficimus: extollamur. Et iterum: Hierusalem hiebuseum tolerat: vt humana mens de se humilia sentiat dum minima non superat. Unde et apostolus Paulus. Ne magnitudo reuelationum extollat me: datus est mihi stimulus carnis mee angelus sathane qui me colaphizet. Insuper pro tua in temptationibus consolatione: cogita et considera quod in pugna tua contra carnem: deus te inspicit: et adiuuat: et tandem vincentem remunerat. Unde Augustinus. Conatum tuum nouit deus: et voluntatem tuam inspicit: et luctam cum carne considerat et hortatur vt pugnes: et adiuuat vt vincas: et certantem spectat: et deficientem subleuat: et vincentem coronat.
|