Consolatorium theologicum
Liber 3, Cap. 5: De difficultate deserendi vitia et delectationes: et acquirendi virtutes
Basel: J. Amerbach, 1492 (ff. 19v-20v)

Homepage     Index Page

Preterea contra vitiorum delectationes fortitudine te accingas: et eas tanquam viles generoso animo contemnendas viriliter deseras et abiicias. Uitiorum enim delectationes si que sunt: contemptibilem faciunt et totaliter confundunt: et ideo detestande et facile deserende sunt. Denique sicut cor virtuosum comparabile est celo: quod deus inhabitare dignatur: deus inquam quem vt dicit Hieronymus: non auro templa fulgentia: non gemmis altaria distincta delectant: sed anima virtutibus ornata: Cuiusmodi animam bene celum vocat. Sic per oppositum cor vitiosum non absurde infernus dicitur. Nam ad modum inferni est habitatio demonum: habens ad modum inferni tenebras ignorantie: ignem praue concupiscentie et vermen remordentis consciencie. Tale cor habentes infernum preoccupant: quasi timeant quod ad ipsum nimis tarde perueniant. Et ideo vitiorum delectationes que cor hominis calefaciunt: et ad futuras penas intolerabiles pariter et interminabiles disponunt: sunt faciliter deserende. Et certe constat quod etiam prorsus digne: Igitur merito non debes terreri de difficultate deserendi vitia et aggrediendi virtutes: Quia vt dicit Gregorius. Si forti nos studio contra vitiorum temptamenta stringimus: etiam ipsa vitia ad vsum virtutis immutamus. Et primum quidem oportet vitia deserere: et deinde virtutes acquirere: Quia vt dicit Augustinus: Mens non potest habere regimen virtutum: nisi prius excusserit iugum vitiorum. Denique non turberis ex hoc quod mala pateris: sed potius inde consoleris: cum mala pati non sit modica portio bone vite. Nempe bona vita non est bene valere: sed potius in malo pati consistit. Unde Bernardus. Bonam vitam ego puto et mala pati et bona facere: et sic perseuerare vsque ad mortem. Dicitur vulgo: quod qui bene se pascit: bene viuit: sed mentita est iniquitas sibi. Hec Bernardus. Sane de malis que sustines eo turbaris: quia illa mala esse opinaris. Et ideo si ea non esse mala didiceris: non restat nisi vt consoleris. Super quo audi Ambrosium dicentem: Mala non sunt que nec crimine mentem implicant: nec conscientiam ligant. Unde paupertatem et ignobilitatem: egritudinem et mortem nemo sapiens mala dixerit: nec in malorum sorte numerauit. Audi et Uincentium historiographum. His inquit qui secundum propositum dei vocati sunt sancti: magna debet esse consolatio: etiam in presenti contra multiplicem huius vite miseriam: quod et in hac vita diligentibus deum omnia cooperantur in bonum bona et mala: et in futuro nihilominus hec omnia cooperantur in gloriam.