Consolatorium theologicum
Liber 3, Cap. 6: De afflictionibus et molestiis
Basel: J. Amerbach, 1492 (f. 20v)

Homepage     Index Page

Ceterum ex huius vite molestiis presertim multiplicatis: ad magnum bonum scilicet ad mundi contemptum promoueberis: et requiem in deo querere salubriter compelleris: et ad periculosas mundi blanditias declinandas inclinaueris. Unde Gregorius. Ecce donis suis deus flagella permiscet vt nobis omne quod nos in seculo delectabat amarescat: et illud incendium surgat quod nos semper ad celeste desiderium inquietet et excitet: atque: vt ita dicam: delectabiliter mordeat: suauiter cruciet: hilariter contristet. Unde et Augustinus. Cum molestie in huius vite fragilitate crebrescunt: eternam requiem nos desiderare compellunt. Mundus quoque est periculosior blandus quam molestus: et magis cauendus est cum se allicit diligi: quam cum se admonet cogitque contemni. hec Augustinus. Huius ergo vite molestie non debent te molestare licet sint inquiete: licet sint dure: licet sint aspere. Unde idem Augustinus. Spiritus deficit vbi caro requiescit. Ut enim caro mollibus: sic spiritus duris nutritur. Illam blanda refouent: hunc aspera exercent.