Porro penalitates et afflictiones quas pateris corpore: te affligunt etiam mente: eo quod mens tua plus quam oportet corpori se sociat: et fit sponte socia passionis: et sic ex tuo vitio venit quod tibi tam graues sunt. Si vis ergo optimum habere remedium: doctrine Gregorii accommoda cortuum. Si mens inquit forti intentione in deum dirigitur: quicquid in hac vita amarum existimat fit dulce: et omne quod affligit requiem putat. hec Gregorius. Unde et Seneca. Noli mala tua tibi facere grauiora: et querelis te onerare. Leuis est dolor si nil illi opinio adiecerit. Econtra si te exhortari ceperis ac dicere: nil est ac certe exiguum est: durum onus iam desinet: leue illud dum putas facies: omnia ex opinione suspensa sunt: tam miser quisque est quam credit. Considera etiam quod christus passus est nobis relinquens exemplum: vt sequamur vestigia eius. Sed que sunt vestigia eius nisi passus eius? Passus autem eius sunt eius passiones: quibus tanque passibus oportuit eum intrare in regnum suum. Et per hoc monemur communicare christi passionibus in nostro corpore representatis: scilicet pro ipso passiones illatas cum patientia tolerando. Ad quod faciendum et inde gaudendum hortatur nos apostolus Petrus dicens. Communicantes christi passionibus gaudete.
|