Rursum consolare cum sustines dei flagellum: quia est tibi signum in bonum. Est enim signum diuine propitiationis. Unde Psalmista. Deus tu propitius fuisti eis: et vlciscens in omnes adinuentiones eorum. Unde et ad sanctum Iob: postquam super eum plaga venerat: dixit eliphas themanites: Beatus homo qui corripitur a domino. Est etiam post penitentiam signum diuine approbationis. Unde Amos propheta in persona domini. Tantummodo vos cognoui ex omnibus congregationibus terre: Idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras. Unde dicit Bernardus. quod ipse se vult facere cognosci verberando qui oblitus et incognitus erat parcendo. Est etiam signum desiderabile beneficii et salutis. Unde in libro Machabeorum. Multo tempore non sinere pectoribus ex sententia agere: sed statim vltiones adhibere magni beneficii est indicium. Unde et Gregorius. Ideo deus hic quibusdam parcit vt in perpetuum feriat. Ideo autem hic ferit vt in eternum parcat. Est etiam signum: immo pignus diuine dilectionis. Unde ipse ait: Ego quos amo: arguo et castigo. Unde in Ecclesiastico. Qui diligit filium assiduat ei flagella vt letetur in nouissimis eius. Fit enim filius patri per hoc finaliter amabilis et gratum obiectum leticie patris. Sed et filius letabitur in suo nouissimo: qui de flagellis contristabatur forsitan in principio. Unde pater summus cariores pueros tenet semper sub virga aliqua discipline: et flagellat assidue: ita vt quamcito ab aliquo tedio liberantur in aliud cadant quod sequitur. Non enim vult hic pater contra filios omnes sagittas suas simil iacere: sed magis vnam post aliam successiue. Est insuper flagellum dei signum celestis regni hereditarie capiendi et possidendi. Unde Gregorius. Ne conqueraris de verbere dum nescis que te maneant premia in retributione. Qui rursum de flagellatis loquens ait. Nisi hereditatem dominus dare disponeret: erudire eos per violentiam non curaret. O vere degenerem qui huius hereditatis amore non rapitur. Hec enim hereditas solis filiis legitimis reseruatur. Sed qui filii legitimi sint capaces hereditatis domini: ostendit apostolus: qui de filiis legitimis tanquam de veris loquens heredibus: Dominus inquit flagellat omnem filium quem recipit: id est: quem recepturus est in hereditatem eternam. Omnem inquam etiam vnicum: qui sine omni peccato est. Attende autem quod non ait: omnis qui flagellatur filius est: sed omnis filius flagellatur: aliter enim nullus recipitur. Si ergo exemptus es a passione flagellorum: exemptus es a numero filiorum. Qui enim flagellat vnicum sine peccato: non relinquit adoptiuum: qui est cum peccato. Unicus sine peccato: non tamen sine flagello: exemplum nobis proposuit in passionibus suis: et ideo si nolumus exhereditari: non timeamus flagellari communicando christi passionibus in nostro corpore representatis: ac perseuerando in disciplina et patienter ferendo eam. Disciplina enim dei est arra dei: data filiis adoptiuis quod sint heredes: coheredes autem christi. Hoc quoque ad consolationem pertinet castigati: quod se ex culpa recognoscit merito castigari. Si enim fratres ioseph castigati dicebant: Merito hec patimur: quia peccauimus in fratrem nostrum: quid iudicandum est de ceteris filiis hominum? Nunquid et non illi dicturi sunt: quando a deo pro culpis suis castigantur: merito hec patimur: quia peccauimus in deum et in proximum nostrum? Unde Gregorius. Facilis est consolatio si inter flagella que patimur ad memoriam delicta reuocamus: atque hec iam non flagella sed dona esse conspicimus. Si que carnis delectatione peccauimus: carnis dolore purgamus. hec Gregorius. Sed quis in consideratione donorum non reciperet consolationem? Attende etiam quia iumentum percussum agnoscere videtur quod idcirco percutiatur vel quia nimis lente progreditur et ob hoc gressum accelerat: vel quia ad viam redire debeat a qua errabat. Attende ergo quod ideo flagellaris ne stes in via sed celerius progrediaris: Quemadmodum de quibusdam psalmista ait: Multiplicate sunt infirmitates eorum postea accelerauerunt. Nempe vt ait Bernardus. in via dei non progredi retrogredi est. Sed et digne acceleratur ad terminum qui est hominis summum bonum. Rursum intellige quod ideo flagellaris quia deuius error te abduxit a via dei: a via solaris pulchritudinis: et per flagella reduceris. O felicia flagella que hoc operantur. Nam et via ad quam reducunt est vtique felicissima.
|