Consolatorium theologicum
Liber 3, Cap. 9: De incommodo poenitentiae
Basel: J. Amerbach, 1492 (f. 23r-v)

Homepage     Index Page

Ceterum super penitentia consolare: quia ipsa mentem munit et roborat: ac in tanta animum hominis constituit securitate quod facit eum mortem que omnium terribilium finis est non timere: et animum sic animat quod paratum reddit hominem et in carcerem et in mortem ire. De qua profecto animatione vna cum aliis penitentie laudibus dicit Cyprianus. O penitentia omnia tu soluis: omnia aduersa tu mitigas: omnia contrita tu sanas: omnia desperata tu animas. Omnia inquit tu soluis: scilicet peccatorum debita. Omnia aduersa tu mitigas: scilicet consideratione culparum: propter quas sunt merito sustinenda. Omnia contrita tu sanas: scilicet corda per peccata vulnerata et ob hoc contrita. Omnia desperata: scilicet corda hominum desperantia pre peccatorum multitudine tu animas salutis promissione. Unde dicit Bernardus. Qui perfecte senserit onus peccati et anime lesionem: aut parum sentiet: aut ex toto non sentiet corporis penam: nec reputabit laborem quo peccata meruit delere preterita et cauere futura. Agnosce etiam dei habitudinem ad hominem vere penitentem et non erit tibi graue penitentiam agere. Unde audi Augustinum. Iusticia inquit de celo prospexit tanquam dei dicentis: Parcamus huic quia ipse sibi non pepercit: ignoscamus quia ipse agnoscit: conuersus est ad penitendum peccatum suum: conuertar et ego ad liberandum eum. hec Augustinus. Sed quid est ignoscere: nisi quasi amplius non cognoscere. Si vis ergo peccata tua diuine noticie quodammodo subtrahere: et ipsorum in deo obliuionem ad non imputandum inducere: ipse agnosce quod peccaueris et deo propitio libereris.