Consolatorium theologicum
Liber 4, Cap. 1: De carentia gloriae et honoris inanis
Basel: J. Amerbach, 1492 (ff. 24v-25r)

Homepage     Index Page

Primo igitur noli querere inani gloria pasci vel impinguari: quam falsa tristicia mortis de proximo imminentis sua amaritudine insipidam reddit. Quod si non queris: nec inde si carueris tristaberis. Porro mors imminens vel inopinate nata: amputare vitam haud dubium: omnem gloriam: ne dicam insipidam: sed et prorsus spernendam reddit. Uerum quod merito spernendum omnium sententia iudicatur: de illius carentia vel amissione poterit quis facile consolari. Certum est etiam quod fallax est gloria et vana eius qualiscunque pulchritudo: cuius periodus nimium breuis ostenditur: dum summus pontifex coronatur. Tunc enim stuppa in altum proiecta accenditur: et dum sic accensa continuo consumitur: alta voce proclamatur: Sic transit gloria mundi. Porro si honoris accidentia scires: de honoris carentia anxius non esses. Nimirum secundum Petrum Rauennas. honorem sollicitudo semper comitatur: longa duratione non continuatur: et pro modica delectatione prolixior displicentia subsequetur. Quia secundum Chrysostomum. honoris magnitudo sepe cumulus penarum efficitur. Qui etiam querit per ascensum honoris crescere in altum: sepe decrescit et descendit in profundum. Unde Gregorius. Qui nititur ad altiora conscendere: quid aliud agit nisi vt crescendo decrescat: et ascendendo altius exterius: interius in profundum descendat? Et profecto si peccatis nostris addamus honores: quanto hoc magis fecerimus: tanto plus testante Gratiano: puniemur. Sed certe melius est pro breuissima vita nostra honore carere etiam quantocunque: quam addere nobis vel minimum gradum pene presertim future. Quia pene future siue purgatorii siue infernales sunt penis huius mundi grauitate incomparabiles.