Porro opprobria et contumelie sunt peccatori medicamentum. Unde Bernardus. Ego plagis conscientie mee nullum iudico accommodatius medicamentum opprobriis et contumeliis. Item sunt tutamentum. Unde Gregorius. Fit vt contumeliis gratia magis quam ira debeatur: quarum interuentu de iudice pena grauior declinari posse confiditur. Sunt etiam bonitatis augmentum. Unde idem Gregorius. Boni per contumelias meliores existunt. Denique sunt ornamentum: quia secundum Chrysostomum. Si eis iniuste passi: non indigemus in remissionem peccatorum: propter ipsa coronabimur clarioribus coronis. Contumelia enim est sicut preciosus lapis in corona hominis: qui huiusmodi est nature et virtutis quod facit in deo solide manere vbi hominum est optime. Unde Gregorius. Iustus miranda agit et opprobria recipit: vt qui exire foras per laudes potuit: repulsus contumeliis ad semetipsum redeat: et eo se robustius intus in deo solidat: in quo foris non inuenit vbi requiescat: hec Gregorius. Et vniuersaliter sunt argumenta alicuius boni a deo recipiendi. Unde cum Dauid rex a Semei malediceretur: et quidam de familia dauid hoc vindicare vellet: dixit ipse Dauid: Dimitte eum vt maledicat mihi. Et sequitur: Respiciat me deus et reddat mihi bonum pro maledictione hac hodierna. Ad quod propositum: reuoca memorie verbum illud saluatoris ad discipulos: Beati estis cum maledixerint vobis homines et cetera: et plane videbis quod maledictiones quas iustus vir patitur deo propitiante bonam mercedem copiose consequitur. Demum de contumeliis et opprobriis non turbari: sed potius gratulari debes: propter hoc quod christi passionibus communicas. Unde Petrus: Communicantes christi passionibus gaudete vt in reuelatione glorie eius gaudeatis exultantes. Sed et apostolis quibus dignus non erat mundus: dignum esse contumelias pati materia fuit gaudii. Unde Lucas refert de hoc dicens. Ibant apostoli gaudentes a conspectu concilii: quoniam digni habiti sunt pro nomine iesu contumelias pati. Digni inquit. Uere enim magna prorsus dignitas ipsos pre multis ad hoc electos esse: vt mundi sapientiam transcendentes: facti stulti propter christum: toti mundo illuderent: quibus dignus non erat mundus. Cur ergo tu ista refugis: quibus potius patienter christi et apostolorum eius passionibus communicando gaudere et exultare poteris? Nimirum si quis vestitus esset ignea veste caritatis et diuini amoris: parum haberet timere muscarum tactum pungitiuum: que nec auderent contingere ipsum. Profecto sicut vere musce se haberent ad veram vestem si ignea esset: sic impactiones: insultationes et blasphemie que ad modum muscarum sunt satis pungitiue: se videntur habere ad habitum ignee caritatis: ita scilicet quod hunc habentem habitum presertim perfecte non videntur ad contristandum contingere. Unde Bernardus. Musce moriture blasphemie sunt: musce moriture insultationes sunt. Hec Bernardus. Et bene dicit: moriture: quia bonis hominibus illate: sunt apud eos ignee caritatis quantocitius consumpte.
|