Postremo de patientibus confusionem audi Psalmistam dicentem: Imple facies eorum ignominia: et querent nomen tuum domine. Confusio ergo seu ignominia ad querendum nomen domini occasio est siue causa. Nomen quippe eius est iesus: quod profecto adeo dulce est quod remedium est ignominie: vtpote faciens hominem confusionis et ignominie amaritudinem non sentire pre sua dulcedine. Nimirum secundum Bernardum: Iesus est mel in ore: melos in aure: iubilus in corde. Denique non est contristandum de confusione nisi duntaxat peccatum adducente. Omnis enim alia quia hominem humiliat gloriam adducit. Quippe qui humiliatus fuerit erit in gloria. Attende etiam quod confusio et pena: aut illata est sine culpa: aut pro vera culpa. Siquidem sine culpa magnam laudem homo meretur. Unde Augustinus. Non ita laudamus ioseph cum frumentum distribuebat sicut cum carcerem inhabitabat: Profecto esto quod omnes mortales confusionem pene sine culpa illate nescirent esse illatam sine culpa: minimus esset hic numerus respectu immortalium: apud quos innumerabiles pariter et gloriosos ipsi punito sine causa gloria maxima deberetur. Porro si pena infertur etiam pro vera culpa: tunc nequaquam tristari habet qui per modi causa penam euadit maximam: nec qui verecundiam maiorem per minorem. Unde secundum Proclium: hec maxima punitio est in malo manere impunitum. Et si quis videre seipsum posset talem habitum habentem: tunc vtique gemeret euntem seipsum. hec Proclius. Sed quomodo ille gemeret: si impunitum seipsum videret: eo vtique intra se de se tali viso quam de se punito magis erubesceret.
|