Consolatorium theologicum
Liber 4, Cap. 2: De derisione
Basel: J. Amerbach, 1492 (ff. 25r-26r)

Homepage     Index Page

Preterea de derisione non verecunderis: quia verecundiam istam nedum temperare: verum etiam annullare posset eorum qui deridentur societas tam generalis. Quasi omnes nanque patent illi passioni: nulli parcitur statui: nulli dignitati: sed et de illis hoc scriptura docet: quibus dignus non erat mundus. Nam tobias senior piis operibus presertim in elemosynis et in mortuorum sepulturis totaliter deditus erat: de quo tamen cum ei cecitas superuenisset: scribitur quod parentes et cognati eius vitam eius irridebant. Iob vir simplex et rectus erat timens deum et recedens a malo: qui tamen miseria ei postmodum superueniente conquerebatur se derisum. Discipuli domini repleti spiritusancto variis linguis loquebantur: de quibus tamen gratia huiusmodi admirabili non obstante dicit scriptura: quod alii deridebant eos dicentes: quia musto pleni sunt isti. Hieremias propheta in vtero matris sue sanctificatus: in sua vel potius in persona domini lamentatus est: Factus sum inquit in derisum omni populo. Denique et ipse saluator christus dominus dei vnigenitus: passionem derisionis non euasit: qui non semel sed multotiens est derisus. Si itaque non solum prefatos et alios insignes patres infinitos: sed et summum regem glorie non est dubium derisiones passos esse: quid restat nobis derisibilibus creaturis: nisi ipsas irrisiones quas quandoque patimur iocundo risu deridere? Ideo etiam de derisione non turberis: quia propter derisiones a domino facile exaudiris. Unde Iob. Qui deridetur ab amico suo sicut ego: inuocabit dominum deum et exaudiet eum. Item propter derisiones in futuro inter filios dei speciales feliciorem sortem consequeris. Unde in libro Sapientie in persona impiorum de iustis sic dicitur. Hi sunt quos aliquando habuimus in derisum et in similitudinem improperii: nos insensati vitam illorum estimabamus insaniam: et finem illorum sine honore: Ecce quomodo computati sunt inter filios dei: et inter sanctos sors illorum est. hec ibi. Et ideo bene dicit ille illustris Seneca: Nondum felix es si non te tota turba deriserit. Qua in re tu credas considerationi tam sapientis viri: et non feras grauiter derisiones aliorum: supponens eas ad tuam felicitatem terminari.