Ceterum de despectione seu contemptu non preturberis: quia ad intra se manendum contemptus sui operatur: si tamen ille contemnatur: id est: non curatur. Hinc Seneca dicit: Si beatus esse vis: cogita hoc primum contemnere: ab aliis contemni. Sed huius viri profecto sequitur consilium: qui nihil urat se ab extra se existentibus non curari. Per despectionem etiam poteris consequi materiam spiritualis gaudii: et pre aliis electionem ipsius dei. Unde de primo Gregorius. Qualis quisque apud se lateat: contumelia illata probat. Nam sicut superbi honoribus: sic plerunque humiles sua despectione gloriantur. Porro secundum plane sequitur ex primo. Si enim hi qui sua despectione gloriantur humiles esse probantur: deus autem humiles elegit. Ipse enim est qui deposuit potentes de sede et exaltauit humiles: sequitur si vt humilis despectione gaudes: siue gloriaris quod dei electionem consequeris. Hinc nanque dicit Gregorius. Hos elegit dominus: quos despicit mundus: quia plerunque ipsa despectio hominem reuocat ad seipsum. Dicit autem ad seipsum: id est: ad recognitionem conditionum suarum humilium. Profecto illa electio est de qua ipse saluator dicit: Multi sunt vocati pauci vero electi: vbi ipsa paucitas non paruipendendam exprimit prerogatiuam. Illa enim electio de qua dicit Psalmista: Beatus quem elegisti et assumpsisti inhabitabit in atriis tuis: non parum est in atriis habitare domini.
|