Consolatorium theologicum
Liber 4, Cap. 4: De humiliatione ab aliis
Basel: J. Amerbach, 1492 (ff. 26v-27v)

Homepage     Index Page

Insuper de humiliatione non tristeris: que siue ex derisione vel contemptu vel despectione siue irreuerentia aut deiectione: aut modis aliis quibuscunque proueniat: via est ad virtutem humilitatis. Cum ergo humiliaris: attende preclarum verbum Bernardi: et de tua humiliatione merito consolaberis. Cum igitur te humiliari videris: habeto id signum in bonum: omnino argumentum est gratie appropinquantis. Nempe ex aliis dictis suis potest hoc argumentum facile explicari. Sentit enim et dicit humiliationem hominis esse viam ad virtutem humilitatis: que quidem virtus habita: mentem quietam in presenti securamque reddit: conscientiam in futuro. Unde idem Bernardus: Bona humilitas que et in presenti ab his mordacibus curis mentem facit esse quietam: et a minantibus penis in futuro reddit conscientiam securam. Humiliatio via est ad humilitatem: sicut patientia ad pacem: sicut lectio ad scientiam. Si ergo virtutem appetis humilitatis: viam non refugias humiliationis. hec Bernardus. Et nimirum cum humiliatio via sit ad virtutem humilitatis: quanto magis humiliaberis: tanto perfectioris gradus virtus in te causabitur humilitatis. Sed profecto secundum minimum aliquem humilitatis gradum vltra plurimos profecisse: est secundum dictum cuiusdam sapientis: omnes eorum gratias gratis datas superasse. Hec autem humilitas tante virtutis est: quod non solum subsistere sed etiam gaudere facit in angustiis et pressuris ac in criminationibus falso seu mendaciter impositis: nisi quantum sustinens dolet de culpa aliena. Et profecto magna consolatio est illud habere quod facit cor hominis in talibus aduersitatibus quiescere et gaudere. Unde Augustinus sic dicit. Dominus ait discipulis: Beati estis cum maledixerint vobis homines et persecuti vos fuerint: et dixerint omne malum aduersum vos mentientes propter me: gaudete in illa die et exultate: ecce enim merces vestra multa est in celis. Sed in his pressuris atque angustiis nequaquam possent subsistere: et quod his maius est gaudere: nisi veraciter in conspectu dei et hominum humiles essent: Quibus dominus ait: Discite a me quia mitis sum et humilis corde: et inuenietis requiem animabus vestris. hec Augustinus. Et certe maxima est consolatio illud habere per quod potest cor hominis in talibus aduersitatibus quiescere et gaudere.