Consolatorium theologicum
Liber 4, Cap. 7: De confessione vel fassione criminis in publico
Basel: J. Amerbach, 1492 (ff. 28v-29r)

Homepage     Index Page

Ceterum non tristeris de tui propria accusatione et confessione in publico de crimine commisso. nec publice penitentie vel confessionis confusionem tanquam honori tuo contrariam perhorrescas: quia vera penitentia maiorem inducit honorem quam tu perdere possis. Nimirum honor quem tu perdis perfecta penitentia recompensatur: nedum in celo vbi gaudium est angelis dei super vno peccatore penitentiam agente: vbi et ille qui hic fit fluminis impetus scilicet lachrymarum: letificat ciuitatem dei: verum etiam hic in terris nonnunquam vere penitentis caritas operit multitudinem peccatorum: presertim vita perfecta penitentia digna ad exemplum ceterorum recitari. Quod reuera non fit sine ipsius penitentis magna laude et honore. Hinc est enim quod ad honorem et dignam venerationem peccatricis penitentis sic canit sancta mater ecclesia. Laudemus opus dei in maria genitrice: sed virgine: laudemus in maria peccatrice: sed penitente. Maria hec est data speculum innocentie: maria hec est exemplum penitentie. De qua etiam Bernardus sic dicit. Gaudent angeli super peccatrice penitentiam agente: et odoris fragrantia celestis ille conuentus aspergitur: Quam magna multitudo dulcedinis tue domine in peccatricis confessione. hec Bernardus. Si autem ob criminis confessionem times puniri: certe de punitione propter culpam consolationem gratam poteris inuenire: si ea que de hoc supra tradita sunt cures ad memoriam reuocare: per que pariter et de publica penitentia poteris consolationem recipere.