Consolatorium theologicum
Liber 4, Cap. 8: De detractione et infamatione
Basel: J. Amerbach, 1492 (ff. 29r-v)

Homepage     Index Page

Malorum etiam oblocutiones: detractiones et infamationes non abhorreas: presertim falsas: quia dum obloquuntur et detrahunt vel infamare satagunt: tunc nos laudant. Ut enim dicit Seneca: Malis displicere laudari est. Unde et Bernardus. Bona inquit consolatio cum blasphemamur a malis bene facientes: si recti diligant nos omnino sufficit aduersum os loquentium iniqua opinio bonorum cum testimonio conscientie. hec Bernardus. Et si recti diligunt nos: sequitur quod et laudant. Quippe ex abundantia cordis os loquitur. Rursum si recti diligunt nos: sequitur quod bonum nostrum desiderant et optant. Sed certe non est verisimile omne tale desiderium frustrari: quinimmo potius desiderium suum iustis dabitur: teste Salomone. Idcirco etiam de obtrectionibus non turberis: cum per illas deo ordinante vtiliter humilieris. Unde Gratianus. Licet detractio sit ex vitio detrahentium: tamen ex iusto dei iudicio nonnunquam aduersus bonos excitatur: vt quos vel domestica presumptio vel aliorum fauor in altum extulerat: detractio humiliet. Unde et Gregorius. Sunt plurimi qui vitam bonorum fortasse amplius quam debent laudant: et ne qua elatio de laude subrepat: permittit omnipotens deus malos in obtrectionem et obiurgationem prorumpere: vt si qua culpa ab ore laudantium in corde nascitur: ab ore vituperantium suffocetur.