Consolatorium theologicum
Liber 4, Cap. 9: De detractione et infamatione
Basel: J. Amerbach, 1492 (ff. 29v-30r)

Homepage     Index Page

Rursum de malorum suspitione vel infamia quam iniuste pateris merito moueri non debes. Unde Augustinus. Senti de augustino vt libet: sola me in oculis dei conscientia non accuset. Unde et Gregorius. Inter verba laudantium et vituperantium: ad mentem semper recurrendum est: et si in ea non inuenitur malum quod de nobis homines loquuntur: in magnam debemus leticiam prosilire. Quid enim si non omnes laudant: et conscientia nos liberos esse demonstrat? Habemus Paulum dicentem: Gloria nostra hec est testimonium conscientie nostre. Iob quoque dicit: Ecce in celo testis meus. Si ergo est nobis testis in celo: testis in corde: dimittamus stultos foris loqui quid volunt. hec Gregorius. Unde et Hieronymus. Per bonam et malam famam a dextris et a sinistris christi miles graditur: nec laude extollitur: nec vituperatione frangatur. hec Hieronymus. Quasi dicat: propter vituperationem hominum a statu suo christi miles non deiicitur: qui ex sue militie dignitate non obstante hominum vituperio penes se habet saltem in spe certa vnde consoletur: quia a domino suo ad magna promouetur.