Primo ergo noli de potentie seu potestatis carentia turbari: quia quanto potentes fuerint in statu altiori: tanto in periculo versantur maiori. Et ideo secundum Augustinum: quo plus ceteris vnusquisque potest: eo magis sciat se esse sibi metuendum. Denique ad quid obiectiue optanda sit potentia manifestat Augustinus dicens. Optandum est vt potestas non detur nisi contra vitia: propter que vincenda potentes nolunt esse homines: sed volunt propter vincendos homines: vt quid hoc: nisi vt vere victi false vincant: nec sint veritate sed opinione victores. hec Augustinus. Et ideo etiam noli de potentie carentia vel dignitatis tristari: quia secundum se non sunt bone. Unde Boetius. Si ipsis dignitatibus ac potestatibus inesset aliquid naturalis ac proprii boni: nunquam pessimis prouenirent: Nequaquam enim sibi aduersa solent sociari. Natura respuit vt contraria queque iungantur. Ita cum pessimos plerumque dignitatibus fungi dubium non sit: illud etiam liquet: natura sui bona non esse que sese pessimis herere patiuntur. Hec Boetius. Non est ergo ratio si quem de dignitatis seu potestatis carentia contingat perturbari: cum plerumque pessimos et christi hostes videamus eis fungi. Unde Augustinus. Apud viros bonos indigna sit ipsa dignitas: quam multi indigni possident. Porro si quales sint dignitates vel potestates: aut quid contra se habentem faciant: et quid earum carentia significet agnosceres: non sic eas appeteres: nec de earum carentia dolores. Profecto sunt vmbratiles et cito transeuntes. Sed quid valet vmbra vel res vmbre similis: que non continue adest homini: sed transit: nedum mutabiliter sed velociter sicut vmbra? Sane premunt habentem vitiis. Unde Gregorius. Occupatio secularium dignitatum tanto facilius vitiis premitur: quanto maioribus curis grauatur. Item curis grauibus eum onerant: et eum sibi subiectis supponunt. Unde idem Gregorius. Quanto quis hic altius erigitur: tanto curis grauioribus oneratur: isque ipsis populis mente et cogitatione supponitur: quibus preponitur dignitate. Denique carentia temporalis potestatis et dignitatis: quia ad actiones ordinatur exteriores: significat et signum est quod deus tenere diligit non habentes. Unde iterum Gregorius: Sepe misericors deus quo suos tenere diligit: eo sollicite ab exterioribus actionibus custodit. Nam et plerunque paterfamilias ad eum laborem seruos dirigit: a quo subtiles filios suspendit.