Consolatorium theologicum
Liber 5, Cap. 2: De periculis et damnis maioritatem comitantibus
Basel: J. Amerbach, 1492 (ff. 33r-34v)

Homepage     Index Page

Ceterum si qualia inducit maioritas siue superioritas per experientiam didicisses: ipsam minus appeteres: ac de eius carentia minus doleres. Nimirum inducit maioritatem periculi. Unde Isidorus: Quanto quisque in superiori constitutus est loco: tanto in maiori versatur periculo. Item inducit maioritatem peccati. Unde idem Isidorus: Quanto splendoris honore celsior quisque est: tanto si delinquat peccator maior est. Item inducit maioritatem pene: qua ipsi maiores sunt puniendi. Unde ex iure colligitur: quod maiores pro suo excessu grauius sunt puniendi: quia exemplo illorum facilius alii possunt ad similia prouocari. Sed quod hec et similia non leuia sed grauia sint: patet ex sententia Senece: qui dicit. Ut in corporibus: sic in imperio grauissimus est morbus qui a capite diffunditur. Denique preter hec maioritas regiminis seu superioritas inducit distractionem cordis et confusionem mentis impedientem in commissis exequendis. Unde Gregorius. Sepe suscepta cura regiminis cor per diuersa verberat: et impar quisque ad singula inuenitur: dum confusa mente diuiditur ad multa. Insuper ille qui est mille artifex vtique artem habet sagittandi: cuius sagitte acute: qui sicut insidiosus iacit eas occulte et frequentius in maiores et statu superiores. Unde Gregorius. Omnis qui dispensandis rebus terrenis presidet: occulti hostis iaculis latius patet. hec Gregorius. Nec gratis dicit: latius: quia iuxta latitudinem eorum qui longe lateque subsunt sue presidentie habet dicta iacula pertimescere. Caue etiam ne in terra queras superioritatis honorem: ne idcirco mox in celo consequaris confusionem: et a societate seruorum christi exclusionem. Unde Chrysostomus. Quicunque desiderauerit primatum in terra: inueniet confusionem in celo: nec inter seruos christi computabitur qui de primatu terre certauerit: nec vnusquisque eorum festinet quomodo aliis maior appareat: sed quomodo omnibus inferior videatur. hec Chrysostomus. Nimirum hoc verse sententie nititur: vt sicut primatum querens in terra: confusionem non modicam inueniet in celo: Sic festinans omnibus videri inferior in terra: immensam gloriam et honorem in celo: id est: apud celorum dominum ac dominam et celi militiam consequetur. Absit enim quod inferiorem se diligens videri minus in celo aut minorem gloriam consequatur: quam superior hic esse querens confusionem in celo patiatur. Rursus considera quod filius vnigenitus cuiuspiam maximi regis vel imperatoris tristari hac de causa non posset: quod aliquo statu vel officio minimo careret aut illo priuaretur: quod sue nequaquam dignitati competeret: vt si officium quodcunque mechanicum vel etiam simplici militi congruens ipsum non habere contingeret. Igitur nec christianorum aliquis: vtpote eterni regis existens non solum filius: sed nunc in spe et tandem in re regis seculorum dominique vniuersorum etiam heres: tristari habet: si non ad dominium vel statum dignitati sue minime congruum exaltetur: aut tali habito si priuetur: quia profecto mundani status homini christiano et tanti regis filio minus sunt congruentes. Denique o homo: aut sapiens es: aut stultus. Si quidem sapiens es: dominio non indiges te contentus. Unde Seneca. Seipso contentus est sapiens ad bene viuendum. Unde et Ambrosius. Sapienti nihil alienum nisi quod virtuti incongruum. Uirtutes autem dominia non adiiciunt seu pariunt: quinimmo iam partam magis abiicere solent. Si autem es stultus tibi non expedit dominari: quippe ipsum suum dominium stultum hominem seruire facit. Unde idem Ambrosius. Est sapienti seruire libertas. Ex quo colligitur quod stulto etiam imperare seruitus est: et quod peius est cum paucioribus presit: pluribus dominis et grauioribus seruit suis cupiditatibus: quarum dominationem nec nocte potest fugere nec die: quia intra se dominos habet: intra se seruitium patitur intolerabile.