Consolatorium theologicum
Liber 5, Cap. 3: De carentia regni
Basel: J. Amerbach, 1492 (ff. 34v-35r)

Homepage     Index Page

Porro si de carentia regni turbaris: estimo quod non ob aliud nisi quia per regnum dominari velles aliis. Sed scias quod tu paucis respectiue: tibi autem irrationabiliter dominarentur multo plures siue plura penitus irrationabilia. Unde Seneca. Sicut hominibus reges: ita regibus desideria dominantur. Hoc est regnum: nolle regnare cum possis. Uis ergo regnum: do tibi magnum: rege teipsum. Hec Seneca. Et certe magnum est regere seipsum. Nimirum regere seipsum non contingit sine motuum tam interiorum quam exteriorum debito regimine: quorum quidem motuum et eorum obiectorum est quasi infinita multitudo. Unde et Hugo. Solus is regnat qui deposito cordis imperio lege rationis ordinat totam familiam motuum interiorum et exteriorum. Si consurgat leonina rabies: punitur per patientiam. Si petulantia hirci: per abstinentiam. Si ferocitas apri: per mansuetudinem. Si superbia vnicornis: per humilitatem. Sed quis est hic et laudabimus eum: atque vt dignum imperio coronabimus eum. hec Hugo. Denique vix aliquis intelligens regnare appeteret: si quam grauis finis eius esset: bene consideraret. Oportet enim regnare volentem in futuro reddere rationem. Unde hec considerans Isidorus: Cognoscant inquit principes seculi deo se debere rationem esse reddituros. Sed profecto non est modicum atque leue deo reddere rationem: quemadmodum nec sunt modica de quibus ratio est reddenda. Sunt enim omnia que regibus incumbunt. De quibus audi Hieronymum. Regum inquit est proprium facere iudicium atque iusticiam: et liberare de manu calumniantium vi oppressos: et peregrino et pupillo quoque et vidue: qui facilius opprimuntur a potestatibus prebere auxilium. hec Hieronymus. Sed quomodo reddet rex rationem deo qui non a re nomen habet: sed ipsum indignus vsurpat: contra illam sententiam Isidori: Qualis rex esse debeat proprie consideratis. Reges inquit a regendo vocati sunt: Ideoque recte faciendo regis nomen tenetur: peccando amittitur. Recte ergo illi reges vocantur qui tam semetipsos quam subiectos bene regendo modificare norunt. hec Isidorus.