Consolatorium theologicum
Liber 5, Cap. 5: De carentia episcopatus et prelature
Basel: J. Amerbach, 1492 (ff. 36r-37v)

Homepage     Index Page

Sane ipse episcopus propter hoc non est ab ipsius etiam populi correctione excusatus: quia vt Beda testatur. de manu episcopi peccata populi requiruntur. Tu insuper qui episcopatum desideras: audi terribilem Augustini sententiam: Cogitet inquit religiosa prudentia tua: nihil apud deum miserabilius aut damnabilius episcopi aut presbyteri officio si perfunctorie aut adulatorie res agatur. hec Augustinus. Sed profecto quod vix vnquam res hec agi valeat nisi perfunctorie et per consequens damnabiliter: patet propter maximam difficultatem in regendo. Unde Gregorius nazanzenus. Quamuis inquit perdifficile sit scire regi: id est: regenti se obtemperare: multo difficilius est scire alios regere. Cuius scilicet regiminis: quanto spes et gloria maior est: tanto periculum quippe grauius habentibus intellectum. Nam et si quid est in rectore vitiosum moribus: facile in eos qui ad obtemperandum ei presto sunt transfunditur: et multo facilius malum ab eo transit: quam si quid in eo virtutis et industrie fuerit. Hec Gregorius. Ex predictis profecto patet: quod pauperculis clericis vel monachis ciuibusque et mechanicis infinitis: non pressis curis superfluis: ob animorum suorum libertatem et periculorum elongationem multo melius sit quam ceteris in dignitatibus quibuscunque constitutis. Gaudeant ergo tales et deo gratias referant: quia eos de multis liberauit periculis. Sed non obstantibus predictis prelatorum periculis: heu multi ambitiosi hodie ad curas et dignitates aspirant eas affectando et quandoque nimis importune se ad ipsas ingerunt: eas per se vel alios procurando. Et insuper quidam episcopi et ceteri prelati ad aliam ecclesiam pinguiorem promoti: nihilominus ecclesie prioris querunt etiam prouisores ad tempus institui: ponentes lapidem super lapidem ne intrent in gloriam dei: habentes quidem vnam ecclesiam intitulatam: volunt habere et aliam commendatam: et quam antea male solam rexerant: eidem postea cum alia bene prouidere presumunt. Ue ergo istis miseris et iterum ve: quia ad hec vt plurimum mouentur ex auaricia et ambitione. Taceo de guerris episcoporum: ex quibus sepius sautiantur conscientie eorum. Accipiunt a regibus seu imperatoribus regalia quasi per hec in guerris excusarentur a culpa: Sed profecto reges et imperatores potius deberent ab episcopis accipere cilicia et cetera penitentie arma. Pertranseo de superfluis episcoporum et aliorum prelatorum expensis cum amicis carnalibus et personis inutilibus ac indignorum promotionibus: que etiam ad ipsorum episcoporum aut prelatorum non modicum faciunt periculum. Denique maledicta pestis ambitionis heu totam iam infecit religionem christianitatis: et scandalum toti mundo parturit tam in clericis quam in religiosis. Et vtinam ambitiosi attenderent verba domini: quibus contra eos inuehitur quodam loco euangelii dicens: Ue: id est: eterna damnatio vobis scilicet imminet qui diligitis primas cathedras. Ue quippe in sacra scriptura notat eternam damnationem et gehenne supplicium. Sed: heu: hec dictio: huius seculi peregrinationem et presens exilium. Unde Chrysostomus. Hec dictio: ve: semper in scripturis dicitur de his qui non possunt euadere a futuro supplicio. Et vide quod dominus non dicit: qui habetis: sed qui diligitis: non arguens et vituperans eos qui his vtuntur ex officio et ordine: sed eos qui hec dum habent amant: vel dum non habent affectant: quod procedit ex ambitione. Unde et Gregorius in moralibus. Cui esse nunc iudicem libet: huic videre tunc iudicem non libet. Non dicit: qui iudex est: sed cui esse iudicem libet: animum videt non gradum redarguens: et ad voluntatem non ad factum vituperationem referens. Cui autem videre iudicem tunc non libet: de numero reproborum se esse non dubitet. Sicut enim electi tunc de visione iudicis gaudebunt: quia appropinquat eorum redemptio: sic reprobi de visione iudicis dolebunt: quia appropinquat eorum perditio. Si autem: vt dicit Chrysostomus. diligere talia est incusatio: quam malum est studere vt his aliquis potiatur? Sane si quis dignitatem pro bono obedientie sine affectione et complacentia suscipit et tenet: sic est meritorium. Si vero affectio et complacentia accedit: sic est mortiferum. Quicunque ista bene pensaret: mirum si vnquam principatum non habitum affectaret: vel habitum ex corde diligeret: nisi omnino cecus et immemor sue salutis existeret. De istis tamen cecis et sue salutis oblitis: heu hodie multi sunt qui principatum quem diligunt: sue saluti preferre non metuunt.