Primo igitur parentelam permagnam habere non desideres: quia malum tuum desiderares. Nisi enim ad omne beneplacitum cuiusuis eorum fueris: apud ipsos spretus et contemptus haberis. Si autem ad eorum beneplacitum te forsitan exhibueris: cum de licitis et honestis homines seculi non consueuerunt contentari: mala plurima spiritualia et corporalia euadere non poteris. Rursum si caput parentele fueris: quanto ex maiori personarum numero illa constiterit: tanto maior cura te monet: malorumque instantia et maior vexatio te grauabit. Porro si tu non caput sed vnus de cauda fueris: nisi multitudini que mente confusa est consentias: miser eris: et tanquam non sis parentatus ab omnibus derelinqueris. Quid ergo lucri: quid commodi vel solatii attulit tibi parentele magnitudo: nisi forte ignominiam: quando vel vitiis claritudinem tuam et suam maculabunt: vel paupertate si inconstans fortuna eos deseruerit: gloriam tuam et genus humiliabunt? Denique si tu bene perspexeris: ob modicam parentelam pauciora incommoda sustinebis: quam si totam vrbem replere vel patriam etiam viderentur. Scias etiam quod cuius magna est parentela: requiritur etiam quod magna sit eius expensa: que multotiens fieri non potest sine graui dei offensa. Si abundant: est qui petat subsidium quod etiam impendere non est licitum. Si vero sit minus abundans et forte paupertate depressus: quanto maioris et clarioris parentele fuerit: tanto maiorem etiam a suis contemptum sustinebit. Uerecundantur eum cognatum recognoscere: verecundatur et ipse hoc coram extraneis asserere: timens se ob hoc spurium reputari. Nec minus verecundatur labore miserum victum querere: dicere habet: fodere non valeo mendicare erubesco. Tu ergo de magna et alta non appetas esse parentela: sed de humili sis contentus et parua.
|