Porro si liberis careas non multum doleas: nescis enim quales essent quos haberes. Nam vix potest esse quin in eis vel eorum vxoribus aut maritis filiarum vel in filiis filiorum aut filiabus defectum aliquem reperires te medullitus contristantem. Melius ergo videtur esse cordi tuo vt liber sis a liberis: ne liberi te diuersis modis occupantes a te tollant animi libertatem. Pertimescendum valde est si multas habeat quis proles: corque parentis exagitatur circa transitoria: nec curat quomodo habeat dummodo multa habeat. Unde beatus Gregorius in moralibus Iob: super illo passu: Nati sunt ei filii septem. Sepe ad auariciam cor parentis allicit fecunditas prolis. Eo enim ad ambitum congregande hereditatis accenditur: quo multis heredibus fecundatur. hec Gregorius.
|