Rursum de carentia fratrum vel consanguineorum non doleas: quia vel sic est quod habitos diligeres: vel non diligeres. Si ipsos non diligeres: vt quid eos habere velles? Si vere ipsos diligeres: teipsum in regno celesti plurimum impedires. Quippe seruire deo regnare est. Sed profecto qui deo perfecte seruire desiderat: necesse est vt carnalem consanguineorum affectionem postponat. Unde Ambrosius. Cui portio deus est nihil debet curare nisi deum: ne alterius impediatur necessitatis munere. Quod enim ad alia officia confertur: hoc quidem religionis cultui decerpitur. Hec enim vera est sacerdotis fuga: abdicatio domesticorum: et quedam alienatio carissimorum: vt suis se abneget qui seruire deo gestit vel eligit: hec Ambrosius. Insuper si fratres vel consanguineos habere desideras: cura de spiritualibus: de quibus in libro patrum sic legitur. Sunt ornati moribus et caritatis vinculis velut quadam germanitate constricti. hec ibi. Et nonne magis quam carnalis vera est illa fraternitas vel cognatio: quam non sanguinis vicinitas: sed morum conformitas et animorum vnitas in christi caritate solet operari? Unde Hieronymus. Uera illa necessitudo est et christi glutino copulata: quam non vtilitas rei familiaris: non presentia tantum corporum: non subdola et palpans adulatio: sed dei timor et diuinarum scripturarum studia conciliant. hec Hieronymus. Denique non carnalis fraternitas siue consanguinitas heredes regni constituit: sed quorum est pulchra et casta generatio cum caritate: horum fraternitas seu cognatio tanquam filiorum dei patris heredes dei constituit: coheredes autem christi. Ex his igitur restat quod de cognatione carnali minime est curandum: sed de spirituali illorum quibus est in hereditate salutis eternaliter congaudendum.
|