Consolatorium theologicum
Liber 6, Cap. 4: De carentia et defectu natalium honestorum
Basel: J. Amerbach, 1492 (ff. 39v-40r)

Homepage     Index Page

Preterea de defectu natalium non erubescas: quia si tu sis honestus non est tibi curandum qualibus parentibus sis natus. Unde Augustinus. Undecunque homines nascantur: si parentum vitia non sectantur honesti et salui erunt. Unde Chrysostomus. Nunquam de vitiis erubescamus parentum: sed vnum illud queramus vt semper amplectemur virtutem. Unde etiam Hieronymus. Nasci de adulterio non est eius culpa qui nascitur: sed illius qui generat. Et iterum. Dominus noster iesus christus voluit non solum de alienigenis: sed etiam de adulterinis commixtionibus nasci: nobis magnam fiduciam prestans: vt qualicunque modo tamen vt eius vestigia imitemur ab ipsius corpore non separemur: cuius per fidem membra effecti sumus. Hec Hieronymus.