Consolatorium theologicum
Liber 6, Cap. 5: De carentia nobilitatis
Basel: J. Amerbach, 1492 (ff. 40r-41r)

Homepage     Index Page

Ceterum de ignobilitate generis non turberis: quia si velis prestantiorem nobilitatem consequi poteris. Hec profecto illa est: que non ex diuitiis temporalibus: sed ex thesauris oritur spiritualibus. Unde in decretorum volumine dicitur. Nos qui possumus non ex locorum vel generis dignitate: sed morum nobilitate innotescere debemus. Uerum quid de ea generis nobilitate multum curas quam deus parum curat. Unde Hieronymus. Sola apud deum libertas est non seruire peccatis. Summa apud deum nobilitas est clarum esse virtutibus. Unde et Chrysostomus. Ille clarus est: ille sublimis est: ille nobilis: ille tunc integram nobilitatem suam putet si dedignetur seruire vitiis et ab eis superari. Unde et iterum Hieronymus. Ille apud deum preest potior: non quem nobilitas generis: nec dignitas seculi: sed quem deuotio fidei et sancta vita commendat. Et ideo vt hortatur idem Hieronymus. Nulli te vnquam de generis nobilitate preponas: nec obscuriores quoslibet et humili loco natos te inferiores putes: nescit religio nostra personas nec conditiones hominum sed animas inspicit. hec Hieronymus. Igitur saltem apud religiosas mentes inter nobiles genere et ignobiles non est differentia: que si forte apud non religiosos fuerit: non est cura. Attende etiam quod plerunque nobilitati vitium est annexum: et ideo de ea minus est curandum. Unde Hieronymus. Plerunque nobilitas carnis ignobilitatem parit mentis. Unde et Gregorius. Nonnullis solet nobilitas generis parere ignobilitatem mentis: vt minus se in hoc mundo despiciant: qui plus se ceteris aliquid fuisse meminerint. hec Gregorius. Sed profecto melius est nobilem hominem habere interiorem et mentem: quam exteriorem et carnem: quia secundum mentem homo est factus ad dei imaginem: et mens superior pars est anime et caput eius. Minime etiam te potest impedire ignobilitas generis ne gloriosus efficiaris. Unde Chrysostomus. Quid prodest ei quem sordidant mores clara generatio? Aut quid illi generatio vilis quem mores adornant? Ipse enim vacuum se ab omnibus bonis actibus ostendit qui gloriatur in patribus. Et iterum. Melius est de contemptibili genere clarum fieri: quam de claro genere contemptibilem nasci. Qui enim de claro clarus nascitur: gloria claritudinis eius non est eius solius: sed etiam et generis. Qui autem de contemptibili genere clarus egreditur: tota gloria claritudinis eius est solius. Qui vero de contemptibili genere contemptibilis nascitur: omnis turpitudo illius est eius solius. Ideo melius est vt in te glorientur parentes quam tu in parentibus. hec Chrystostomus. Multo ergo melius est nobilem esse seu perfectum in persona propria siue per conditiones personales et quasi essentiales: quam per contractas a parentibus conditiones extrinsecas et quasi accidentales. Si quid enim boni in nobilitate est: illud solum in virtute consistit. Unde Hieronymus. Nihil aliud video in nobilitate appetendum: nisi quod nobiles quadam necessitate constringuntur ne ab antiquorum probitate degenerent. Unde et Boetius. Si quid est in nobilitate bonorum id esse arbitror solum vt imposita necessitudo videatur ne a maiorum virtute degenerent. Igitur qualiumcunque parentum filius dicaris: non poteris esse ignobilis nisi sola opinione. Sed nobilis es in veritate: si tamen non per vitia te degeneraueris.