Demum inde non turberis si de tua parentela humiles quosdam habes et ignobiles. Nam si inde turbaris: hoc ideo est: quia inde verecundaris: quod plane ascribitur tue superbie. Proinde nimirum tu de ipsis vt de magis humilibus haberes potius gloriari: et ipsi de te tanquam de superbo et vitioso possent erubescere. Glorieris igitur de ipsis vt de exaltandis: ipsi vero de te erubescere possent: et tu magis de te humiliando. Regula enim hec seu diuina sententia irreuocabiliter stabit: qua dicitur: Qui se exaltat humiliabitur: et qui se humiliat exaltabitur. Consulo itaque vt pares tibi illos estimes et si non maiores: muta iudicium et te estimes viliorem et inferiorem vel secundum interiorem hominem. Et certe verum estimares si non mundi iudicio: tamen celi: provt patebit in iudicio vniuersali. Quid igitur tibi de exteriori nobilitate generis: et cur de ignobilitate exteriori aliquorum tue parentele erubescis. Sunt enim illi forte magni coram deo faciente hoc eorum humilitate: quorum interioris nobilitatis claritas euidentius finaliter apparebit: quando nobiles mundi obscurabuntur et in exteriores tenebras mittentur.
|