Consolatorium theologicum
Liber 7, Cap. 1: De consolatione super diuitiarum siue rerum temporalium carentia
Basel: J. Amerbach, 1492 (ff. 42r-43v)

Homepage     Index Page

Primo igitur tristari non debes de diuitiarum seu rerum temporalium carentia: propter multa que operari solent mala. Unde Bernardus. Beatus qui post illa non abiit que possessa nos onerant: amata inquinant: amissa cruciant. Et iterum. Diuitiarum amor insatiabilis longe amplius desiderio torquet animam quam refrigeret vso suo: vtpote quarum acquisitio laboris: possessio timoris: amissio plena doloris est. hec Bernardus. Unde et Augustinus. Abiice a te diuitiarum onera: abiice vincula non voluntaria: abiice anxietates et tedia que te pluribus annis inquietant. Et iterum. Uenditis rebus nostris nullum maius earum accepimus precium quam nosipsos: implicati enim talibus nostri non eramus. Et iterum. Aurum amplius cruciat apud quem largius fuerir: aurum amanti se nihil de sua possessione permittit: refundit ei reatum suum cui vsum negat. Et iterum. Aurum est macula laborum: periculum possidentium: aurum eneruatio virtutum: aurum malus dominus: proditor seruus. Et iterum. Morbus diuitiarum est superbia: nam grandis animus est qui inter diuitias isto morbo non temptatur: sed maior animus diuitias vincens contemnendo. hec Augustinus. Unde etiam Chrysostomus. Diuitiarum sequela est luxuria: ira intemperans: furor iniustus: arrogantia: superbia: omnisque irrationabilis motus. Unde et Petrus Rauennas. Auri custos: seruator argenti securitatem non habet: nescit quietem: et cui deest securitas quies perit: pena diues est ille et non censu. Unde et Beda. Familiaris res est: humanum cor opibus ac libertate dissolui: erumnis vero ac paupertatibus ad semetipsum recolligi. Denique multum est difficile habere diuitias et cor non apponere: dicente domino in euangelio: Ubi est thesaurus tuus ibi et cor tuum. Sed periculosum valde est cor apponere: immo et mortiferum. Corde enim spinis attacto: necesse est hominem mori. Et certe diuitie sunt spine: teste saluatore in quodam loco euangelii: Ubi et Gregorius testatur dicens: quod diuitie spine sunt: quia cogitationum suarum punctionibus mentem lacerant: et cum vsque ad peccatum pertrahunt: quasi inflicto vulnere cruentant. hec Gregorius. Bene igitur est mortiferum cor apponere. Unde et ne hoc periculum incurramus: premonuit nos dominus per os prophete dicentis: Diuitie si affluant nolite cor apponere. Maior enim cura est sibi de corde: a quo dependet interioris hominis vita spiritualis: sicut a corde carnali vita carnis. Sine autem magno periculo potest manus apponi huiusmodi spinis: non ad eas manu comprimendum siue concludendum: sed amouendum per largitionem elemosynarum: aperiendo largam manum ad distribuendum. Insuper diuitie possesse saltem absque promptitudine eas relinquendi propter deum: disciplinatui christi derogant. Unde ipse christus in euangelio: Omnis inquit qui non renunciauerit omnibus que possidet: non potest meus esse discipulus. Et preter predicta mala attende quod dicitur in Ecclesiastico: Si diues fueris non eris immunis a delicto. Et rursus in euangelio: Quia diues difficile intrabit in regnum celorum. Igitur his omnibus malis consideratis: attende verba Bernardi dicentis: Querat diuitias paganus qui sine deo vinit: querat iudeus qui terrenas promissiones accepit: Sed qua mente christianus diuitias querit postquam christus beatos esse pauperes predicauit? Et sectare illud salubre Ciceronis documentum vtilitatis pariter et honestatis. Plenum diuitiis inquit sine diuitem esse: tu vero prefer virtutem diuitiis. Nam si voles diuitias cum virtute comparare: vix satis idonee tibi videbuntur diuitie que virtutis pedisseque sunt. hec ille. Et ideo legitur de Socrate thebano: quod cum ad philosophandum athenas pergeret: non putans se posse et virtutes simul et diuitias possidere: magnum pondus auri in mare proiecit dicens: Abite pessime diuitie: ego vos mergam ne ego mergar a vobis. Non solum ergo carendum est diuitiis: sed sunt etiam spernende atque abiiciende: non tamen inutiliter sed in vsus pauperum meritorie: ne virtutibus obicem ponant. Et euacuandum est cordis scrinium ab eis ne ipsum onerent et inquietent. Unde Hieronymus. Si inquit habes vende et da pauperibus: si non habes grandi onere liberatus es. Fertur autem et Bernardum: audito quod sexcente marce per quendam abbatem sibi transmisse: essent spolio deperdite: hec verba dixisse: Benedictus deus qui nobis pepercit ex hoc onere. Sed et de diogene legitur: quod cum ei a capite fur de nocte sacculum cum nummis subtrahere conaretur: tolle inquit infelix vt facias vtrosque dormire. Ex predictis ergo breuiter collige quod virtutes sunt opibus preferende: Quia secundum Bernardum: vere diuitie non opes: sed virtutes sunt: quas secum conscientia portat vt in eternum diues fiat.