Consolatorium theologicum
Liber 7, Cap. 2: De perditione pecunie et aliarum rerum
Basel: J. Amerbach, 1492 (ff. 43v-44v)

Homepage     Index Page

Insuper non doleas de pecunie vel aliarum rerum perditione siue aliorum damnorum illatione: sed potius gaude de tuiipsius conseruatione vel alia vtilitate. Unde Seneca. Omnia perdidisti: sed cum omnibus perire potuisti: Noli conqueri quod incideris: gaude quod euaseris: Qui se habet nihil perdidit. Et iterum. Pecuniam perdidisti: o te felicem si cum illa auariciam perdidisti: sed si illa manet apud te: es tanto felicior quo tanto malo materia subducta est. hec Seneca. Sed nonne est melius pecuniam vel alia temporalia: et cum illis etiam auaricam perdidisse: quam in periculo perditionis suiipsius mansisse? Audi adhuc et alia verba eiusdem. Pecuniam inquit perdidisti: et illa quam multos: eris nunc in via expeditior: domi tutior: exonerauit te fortuna si intelligis: et tutiore posuit loco. Damnum putas sed remedium est: defles: gemis: miserum te clamitas quod opibus excussus es: tuo vitio ista tibi iactura tam tristis est: non tam moleste ferres si tanquam perditurus habuisses. Hoc etiam te poterit consolari: quia forte res illas quarum amissionem deploras non semper habuisti. Unde Gregorius. Magna consolatio in rerum amissione est illa tempora ad mentem reducere: quibus nos contingit res quas perdidimus non habuisse: vt dum vnusquisque intuetur quod aliquando illa non habuit: dolorem temperet quod amisit. hec Gregorius. Item ex hoc merito debes consolari: quia tua non erant que perdidisti. Audi de hoc exemplum quod Seneca narrat de quodam. Stilbon inquit capta patria: amissis liberis: amissa vxore: cum ex incendio publico solus et tamen beatus exiret: interroganti demetrio: nunquid omnia perdidisset: Respondit: nihil perdidi: omnia bona mea mecum sunt: Iusticia: virtus: prudentia: Nihil enim bonum putare potuit nisi quod eripi non posset. Unde Ambrosius. Non sunt inquit bona hominis que secum ferre non potest. Scias etiam quod ablatio seu priuatio rerum in terris amatarum magnum parit fructum. Uult enim deus quod homo iam celestis factus: deum pure diligens: et que sursum sunt sapiens: minimam curam habeat de his que sunt super terram: et quod amores hominis a deo se nimis non elongent: presertim ad terrena. Demum sancti viri rebus amatis etiam licitis se priuare solent: vt ab illicitis facilius se abstineant. Unde Gregorius. Habent inquit sancti hoc proprium: nam vt semper ab illicitis longe sint: a se plerunque licita abscindunt.