Consolatorium theologicum
Liber 7, Cap. 4: De paupertate
Basel: J. Amerbach, 1492 (ff. 45r-48v)

Homepage     Index Page

Si ergo animalibus ministrat propter hominem: quomodo hominibus non ministraret propter seipsum? Unde et Hieronymus. Paupertatem times: sed beatos pauperes christus appellat: de cibo cogitas sed fides famem non timet. Sed et psalmista dicit: Iacta cogitatum tuum in domino et ipse te enutriet. Unde et Thomas de aquino. Licet ille qui dat omnia propter christum subtrahit sibi aliquod consilium vite: non tamen omne: quia adhuc manet ei auxilium diuine prouidentie: que ei in necessariis non deerit et fidelium deuotio. Et iterum. Ille qui dimissis omnibus propter christum spem habet vt sustentetur a deo: nec presumptuosus est nec temptat deum: tum quia fiduciam debitam de deo habet ex diuina auctoritate conceptam: tum quia remanent fideles deuoti per quos ei potest et debet satisfieri. Unde etiam Augustinus. Tu christiano: tu dei seruo: tu bonis operibus dedito: tu domino suo caro aliquid existimas defecturum: an putas quod qui christum pascit a christo ipse non pascatur? An putas terrena deerunt quibus celestia et diuina tribuuntur? Unde hec incredula cogitatio? vnde impia et sacrilega meditatio? Audi et Hieronymum. Christus inquit est omnia: vt qui propter christum omnia dimiserit: vnum inueniat pro omnibus: et possit libere clamare: pars mea dominus. Unde Augustinus. Non displiceat tibi paupertas tua: nihil potest ea ditius inueniri. Uis noscere quam locuples sit: celum emit. Unde etiam Chrysostomus. Paupertas inquit est portus tranquillus: nihil opulentius eo qui paupertatem sponte diligit et cum alacritate suscipit. Unde et Leo papa: Semper diues est christiana paupertas: nec pauet in isto mundo indigentia laborare: cui donatum est in omnium rerum domino omnia possidere. Operantibus ergo que bona sunt: non omnino est metuendum: ne eis desit facultas operandi. hec ille. Nempe propter paupertatem voluntariam a deo amaris. Unde Cassiodorus. Pauperes christi sunt vitiis vacui: sed virtutibus pleni: sunt despecti hominibus: sed acceptabiles deo. Item per eam ad perfectionem vie: et ad patriam celestem minaris. Audi de primo Origenem. Ille inquit qui vt fieret perfectus tradidit bona sua pauperibus: non in ipso tempore quo tradidit fiebat omnino perfectus: sed ex illa die incepit speculatio dei adducere eum ad omnes virtutes. Unde et Ambrosius. Silendi patientia: oportunitas loquendi: et contemptus diuitiarum sunt maxima fundamenta virtutum. Audi de secundo Chrysostomum. Paupertas est manuductrix quedam linea que ducit ad celum. Unde et Augustinus. Uia celi est paupertas per quam venitur ad patrem: Incipe erogare si non vis errare. Hec Augustinus. Insuper paupertas confert quietem. Unde Gregorius. Quid in hac vita laboriosius quam terrenis desideriis estuare? Quid quietius quam nihil huius seculi appetere? Item confert securitatem. Unde itidem Gregorius. Magna est securitas cordis nil concupiscentie habere secularis: qui nihil habet in mundo quod diligit: nihil est in mundo quod pertimescat. hec Gregorius. Item tanquam mater et nutrix custosque mundissime religionis est. Unde Iacobus. Religio munda et immaculata est immaculatum se custodire ab hoc seculo. Quod glosator sic declarat: Qui inquit temporalia non diligit: immaculatum se ab hoc seculo custodit. Constat autem quod temporalia non diligere proprium est voluntarie paupertatis. Denique paupertas voluntaria graue iugum seruitutis excutit. Unde dicitur in Ecclesiastico: Pecunie obediunt omnia. Et certe obedire cui omnia obediunt scilicet pecuniis: est proculdubio tanquam irrationabilis domini valde graue iugum seruitutis. Et certum est quod ab illo iugo seruitutis quis paupertate voluntaria liber redditur et immunis. Ideo etiam paupertas est expeditiua. Unde Gregorius. Qui mihi onus diuitiarum abstulit: ad currendum citius expediuit: ad patriam liberius intendimus: quia quasi in via pondere caremus. Item est medicinalis: et sepe materiam subtrahit vitiis. Unde Gregorius. Quos morum infirmitas vulnerat: eosdem paupertatis medicina sanat. Item paupertas primus gradus est quo ad perfectionem ascenditur. Unde Saluator ante omnia alia ad perfectionem disponentia: si vis inquit perfectus esse: vade vende omnia que habes et da pauperibus. Ad propositum autem de primo gradu Eusebius expressius est locutus. Cum inquit celeste regnum in multis bonis consideretuur: primus gradus scandentium ipsorum est: qui diuino intuitu colunt paupertatem. Item paupertas meliorem sortem accipit. Regnum enim celorum hereditarie est ipsorum pauperum: Mobilia vero huius seculi sunt diuitum. Huius quidem sortis diuisio figurata videtur in libro geneseos: vbi abraam filiis concubinarum largitus est munera: filio autem suo nato de libera dedit cuncta que possidebat. Item facit in celestibus abundare. Per paupertatem enim voluntariam omnia propter deum relinquentem: potest homo thesauros in celo multiplicare vel augere. Huius nimirum rei testis est ipsa veritas. Uende inquit omnia et da pauperibus et habebis thesauros in celo. Demum paupertas voluntaria ipsum deum constituit pauperis thesaurarium. Potens enim est deus depositum pauperis seruare in illum diem eternitatis iustus iudex. Rursum de paupertatis miseria gaudere deberes si scires quanta ob illam tibi bona acciderent. Nempe post verba illa prophetica: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem: sequitur in prophetia: In die mala liberabit eum dominus. Quibus verbis alludens Petrus Rauennas sic ait. In die mala sine causa accusat peccatum quem paupertas excusat: immo accusari non poterit quem fames pauperis excusauerit. Diem vero malam videbit qui diem iudicii sine aduocatione pauperis intrauerit. Hec ille. Nimirum paupertas sic est dei et pauperis vnitiua: quod ipse deus vult omnino intelligi in pauperis persona. Unde Rauennas. Beatus inquit qui intelligit super egenum et pauperem. Oremus igitur vt ipse nobis intelligere intelligenda concedat: qui se sic in paupere intelligi demonstrat: vt ipse qui celum tegit in paupere nudus: sic esuriat in esuriente satietas rerum: in sitente sitiat fons fontium. Esuriui inquit et cetera. Ecce deus in celo panem comedit: quem pauper in terra percipit: et quod pauper accipit in poculum: deus sibi testatur infusum. Et quidem non suffecerat dicere: Dedistis mihi manducare et bibere: sed premittit: Esuriui: sitiui: quia paruus fuisset amor pauperis quod pauperem suscepisset: nisi et passiones pauperis assumpsisset. Nam et amor verus non probatur nisi in passionibus. hec Rauennas. Porro non odias preciosam et amabilem paupertatem: vtpote quam ipse deus amat. Huius profecto rei primum et infallibile signum est: quod dei filius eam sibiipsi assumere voluit. Nam ecce in euangelio de matre eius dicitur: quod peperit filium suum primogenitum: et pannis inuoluit eum et reclinauit eum in presepio: quia non erat ei locus in diuersorio. Rursum vbi dominus pro tributo soluendo petrum misisse dicitur ad piscandum: Glosator dicit: quod tanta fuit paupertas christi vt vnde tributum daret non haberet. Rursum cum in templo predicasset: circumspectis omnibus cum iam vespera esset: exiit in bethaniam cum duodecim: vbi glosa dicit: circumspectis: si quis eum hospitio susciperet. Tante enim paupertatis fuit: et ita nulli adulatus: vt in tanta vrbe nullum inueniret hospitium. Rursus de christo illud Threni intelligitur: Recordare paupertatis mee. Denique paupertas christi crescendo processit. Quippe in natiuitate pannis inuolutus est: et pro domo habuit stabulum: et pro cuna presepium. Deinde non habuit hospitium: Iuxta illud quod dixit: Uulpes foueas habent et volucres celi nidos: filius autem hominis non habet vbi caput suum reclinet. In passione vero etiam propriis vestibus spoliatus est. Insuper vt dicit Bernardus accedit ad consolationem pauperum ipsa que pastoribus exhibita est visitatio: et allocutio angelorum. Ue vobis diuitibus qui hic vestram habetis consolationem vt non mereamini habere celestem. Ergo consolamini consolamini popule meus dicit emanuel: id est: nobiscum deus. Ipse etenim saluos faciet: non quoscunque sed populum suum a peccatis eorum. Denique populum suum consolari venit: vtique populum humilem quem saluum faciet: nam oculos superborum humiliabit. Uis nosse populuum eius: Tibi derelictus est pauper. Ipse vero dominus ait: Ue vobis diuitibus qui habetis hic consolationem vestram: vtinam in eo populo nos inueniri semper optemus cui non dicit: ve: sed quem consolabitur dominus deus suus. Quis enim consoletur eos qui suam habent consolationem? Quis enim consoletur eos qui suam habent consolationem? hec Bernardus. Demum tu qui propter paupertatem desolaris: plenam vtique consolationem haberes si nosses quanta pre diuitibus beneficia et fauores deus omnipotens impendit et impensurus sit pauperibus. Nam ecce christus in principio doctrine sue: beatos esse pauperes predicauit. Unde in euangelio: Beati pauperes spiritu. Christus pauperes dignos iudicat sua mensa. Unde in Luca leguntur pauperes ad cenam domini introducti. Deus pauperes adiuuat. Unde in psalmo: Adiuuit pauperem de inopia. Deus pauperes elegit. Unde Iacobus. Nonne deus elegit pauperes in hoc mundo? Deus exaudit pauperes. Unde in psalmo. Desiderium pauperum exaudiuit dominus. Deus memor est pauperum. Unde in psalmo. Non in finem obliuio erit pauperis. Deus de pauperibus est sollicitus. Unde iterum in psalmo. Ego autem mendicus sum et pauper: dominus sollicitus est mei. Deus est refugium pauperum: Iuxta illud psalmiste. Factus est dominus refugium pauperi. Deus est pauperum fortitudo: teste Esaia ad deum loquente: Factus es inquit fortitudo pauperi: fortitudo egeno in tribulatione sua. Deus pauperes saluat. Unde psalmista. Parcet inquit pauperi et inopi: et animas pauperum saluas faciet. Deus assumit pauperes derelictos. Unde psalmista deo loquens ait: Tibi derelectus est pauper. Deus spes est pauperum et exultatio. Hinc Esaias dicit. In ipso sperabunt pauperes: et in sancto israel exultabunt. Deus nonnunquam de pauperum exequiis prouidens ipsos ab angelis deportari facit ad locum quietis. Unde in Luca dicitur: Factum est vt moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinum abrae. Denique vt vno verbo dicatur: Tanta est dilectio dei ad pauperes vt bonum vel malum quod fit pauperi: sibi reputat fieri. Unde ipse dicit: Quod vni ex minimis meis fecistis mihi fecistis.