Consolatorium theologicum
Liber 7, Cap. 5: De penuria
Basel: J. Amerbach, 1492 (ff. 48v-49r)

Homepage     Index Page

Porro non turberis de penuria que precedit: habebis enim manna quod succedit. Unde populo israelitico in deuteronomio dictum esse reperitur. Afflixi te penuria et dedi tibi cibum manna. Et sequitur. Dominus deus tuus introducet te in terram bonam vbi absque penuria comedes panem tuum: et rerum omnium abundantia perfrueris. Istud implebitur in futuro suo modo: et nihilominus impletur ad minus pro sustentationis necessitate etiam realiter in hac vita. Sane huius rei impletionem is sperare habet: qui viceuersa dei voluntatem implet: cuius executionem christus sibi pro cibo deputat. Meus inquit cibus est vt faciam voluntatem eius qui misit me. Qui ergo hec in hoc cibo communicant tanquam serui domestici scientes et adimplentes voluntatem domini sui: non mirum est si illis impletur quod de victu premittitur. De penuria etiam seu indigentia victus et vestitus non tristaris: si hoc quod contra te et tibi similes christus in euangelio dixit aduerteres: Nolite inquit solliciti esse dicentes: quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur: scit enim pater vester quia his omnibus indigetis. Querite ergo primum regnum dei et iusticiam eius: et hec omnia adiicientur vobis.