Consolatorium theologicum
Liber 8, Cap. 1: De consolatione super carentia seu amissione amici
Basel: J. Amerbach, 1492 (ff. 49v-51v)

Homepage     Index Page

Primo igitur turbari non debes de amici carentia seu amissione: quia si amicum perdidisti: hoc patienter ferras propter deum. Habebis enim coram deo felix commercium. Nam terrena pro celestibus: peritura pro eternis commutabis: et fiet tibi recompensatio perpetua omnium propter christum patienter perditorum. Amicum perdidisti: si malus erat: noli dolere propter te: ipse enim te forsitan perdidisset. Scriptum quippe est: Cum peruerso peruerteris. Porro si bonus erat: iam non perdidisti sed ipsum ad regna celestia premisisti vt locum tibi paret inter sidereas mansiones. Unde Bernardus. Quando nos moriendo deserunt quos amamus: nouerimus eos non in eternum relinquere nos mansuros: sed aliquantulum precedere nos secuturos. De morte etiam amici boni et iusti nequaquam est tristandum: sed potius gratulandum: tum propter vtilitatem suam: quia pericula et miserias euasit: tum etiam propter nostram: quia liberius quam ante pro nobis apud deum intercedit. Denique quod de morte amici gaudere potius debeas quam dolere: si tamen deum diligas sicut debes: hoc sic aduertas. Nam multum amans personam gaudet quando sibi voluntas illius innotescit: et quid pro iocali habere velit cuius voluntati placere satagit. Profecto amicum tuum forsitan carius quod in mundo habes iocale reputas: quod quidem si deo quem te super omnia amare profiteris acceptabile sit et placitum ei: hoc quantum in te est cum gaudio presentabis: vt voluntatem tuam voluntati diuine conformabis. Unde Hieronymus. Si nostros defunctos plangimus: quos tamen resurrecturos credimus: quid faceremus si mori tantum preciperet deus: voluntas eius vtique sola sufficeret ad solacium cui nullum preponere iubemur affectum. Et iterum. Placeat homini quicquid deo placet ob hoc ipsum quod deo placet. hec Hieronymus. Deinde si non vis deo libens offerre quod reputas esse tuum: offeras saltem hilariter quod est suum. Unde Hieronymus. Nihil abstulit tuum qui recipere dignatus est suum proprium. Creditorem suum recipere decuit creditum: et nihil aliud decet quam creditori gratias agere mutuanti: et dicere cum Iob: Dominus dedit dominus abstulit: sicut domino placuit ita factum est: sit nomen domini benedictum. Hec Hieronymus. Sane verbum hoc: Sit nomen domini benedictum: sonat in gratiarum actionem: et in materia propria excludit merorem et dolorem. Porro quod amicum tibi creditum deo offerre vel potius ei reddere debeas: hoc ita considera. Nimirum decet de necessitate facere virtutem: sed ecce nos omnes necesse est mori: et ideo nihil restat nisi de necessitate hac moriendi facere virtutem: et domino vite et mortis hac in materia exhibere hilaritatem. Hilarem enim datorem diligit deus. Ceterum si vt verus amicus bonum amici tui diligeres: gaudere deberes quod ipse amicus tuus defunctus per mortem a presentibus miseriis et periculis esset liberatus. Unde Hieronymus. Plangere deberemus amicis de seculo decedentibus si seculi contra nos inimicitias minime sentiremus: At nunc periclitari volebat hunc qui dolet aliquem dormire: et inter fluctus vite presentis videre cupit miserum laborare. Quid ergo pro dormiente lachrymas fundis quasi nescias quid in teipso quotidie patiaris? Propter hoc enim et dominus discipulos admonet dicens: Si diligeretis me gauderetis vtique quia vado ad patrem. hec Hieronymus. Rursum quando doles de morte amici tui tunc quidem doles de diuina circa amicum tuum dispositione: de qua tibi vt amico est nequaquam dolendum sed gaudendum: eo quod nouit deus quamdiu amico tuo expediat viuere vel quando mori. Unde Hieronymus. Plangimus inquit beneficia domini qui nouit quomodo nostre prestentur infirmitati. Unde et Augustinus. De salute inquit corporis mei quamdiu quid mihi sit vtile nescio: tibi domine hoc committo. Porro de amici morte dolens videtur propriam vtilitatem a deo sibi prouisam recusare. De morte nanque amici frequenter homini prouenit vtilitas consistens in eius quod ipsum impediret remotione. Nimirum amici huius mundi frequenter impediunt iter salutis: nam cor diligentis se ad mundum alliciunt: et eorum infortunia vel calamitates offendunt. Et vt ait Augustinus: Sepe offenditur deus ne offendatur amicus. Sit ergo nobis eorum subtractio tolerabilis vel etiam grata: quorum presentia nobis est dispendiosa. Dolorem etiam mortis secundum Hieronymum: sopire debet spes resurrectionis. Nunquam enim cum dolore concordat spes: nec quamcunque iacturam sentit fides. Unde et Ambrosius: Mortem non probamus esse lugendam: quia ad modum somni a labore mundi requiescere facit in spe resurrectionis. Et iterum. Cessent lachryme: quia debet aliquid inter fidos et perfidos interesse. Fleant suos qui eos in perpetuum interiisse existimant: quia spem resurrectionis non habent. Nobis vero quibus mori non nature sed huius vite finis est: quia natura ipsa reparabitur in melius: mortis casus abstergat omnes fletus. hec Ambrosius. Unde et Augustinus. Beatus qui amat te domine: et amicum in te et inimicum propter te: nullum enim carum ille solus amittit cui omnes in illo cari sunt qui non amittitur: te autem domine nemo amittit nisi qui dimittit.