Consolatorium theologicum
Liber 8, Cap. 2: De separatione amicorum
Basel: J. Amerbach, 1492 (ff. 51v-52r)

Homepage     Index Page

Insuper de fratris spiritualis separatione non debes dolere sed amino constans esse. Memineris quod in patrum collationibus sic dicitur: Nec obest virili virtute fundatis per locorum interualla disiungi. Apud dominum nanque morum non locorum vnitas fratres habitatione coniungit. Tu etiam qui doles de amici tui separatione vel recessu: recordare quod ipse christus qui dixerat discipulis: Ego dico vos amicos: quia quecunque audiui a patre nota feci vobis. Ea notificatione non obstante eisdem dicebat: Expedit vobis vt ego vadam: si enim non abiero paraclitus non veniet ad vos: si autem abiero mittam eum ad vos. Quis igitur inferior discipulis non presumet absque non talis et tanti: non tam sancti: non tam proficui: non tam celestis: sed exigui: sed carnalis: sed terrestris: sed vel in aliqua parte vitiosi et peccantis amici recessu: illum supremum paraclitum consolatorem optimum se esse recepturum? Nimirum secundum mentem Gregorii: Tanto quisque a superno amore: et per consequens a consolatione disiungitur: quanto inferius et in presentia carnalis amici delectatur. Gaudeat ergo prudens amator de carnalis amici recessu: atque ipsum eligat pro habendo celestis paracliti accessu.