Consolatorium theologicum
Liber 8, Cap. 3: De perditione amicitie scilicet antique vel prioris
Basel: J. Amerbach, 1492 (ff. 52r-v)

Homepage     Index Page

Noli etiam tristari de perditione fidelitatis et amicitie impense: cum etiam illud christo dei virtuti et sapientie legitur accidisse. Profecto christus dei filius vnigenitus quosdam discipulos pre omnibus aliis elegit: quibus tanquam amicis singulariter familiaribus quecunque audiuit a patre notificauit: et pro carissimis eos habuit: et nihilominus quod ipsi eum desererent dum ab eo fugerant: immo quod per iudam traderetur: et omne beneficium ei impensum perderetur: hoc elegit quia libere hoc voluit. Quomodo ergo si simile aliquid tibi accidit: si ab amicis desertus es: si amicitiam ipsam seu fidelitatem eis impensam perdidisti: cum sit bonum vtpote ad tuum principium exemplare et finale te reducens: et ad desertionem mundi et celestium amorem te inducens. Quomodo inquam tale bonum te poterit contristari: presertim cum exemplum christi te in talibus ad oppositum tristicie debeat merito inclinare? Unde Ambrosius. Uoluit christus deseri: voluit prodi: ab apostolo suo tradi: vt tu si desertus fueris a socio: proditus ab ipso: moderate feras tuum errasse iudicium: periisse beneficium.