De mala quoque societate non debes dolere: quia hoc ad virtutis exercitium tibi poterit conferre. Unde iuxta Gregorii sententiam: mali vtiliter tolerantur. Tolerandi inquit vbique sunt proximi: quia abel fieri non valet quem cayn malicia non exercet. Ecce dicit Abel de quo dicit scriptura: Respexit dominus ad Abel et ad munera eius. Per hoc autem aperte datur intelligi quod bonorum operum munera ante conspectum dei tanto sunt magis grata et accepta: quanto eorum cum quibus habitant maior fuerit malicie repugnantia. Denique homo bonus per malorum societatem tanquam sibi contrariorum: incomparabiliter melius quam bonis tantum associatus: virtutum suarum vires experitur. Propriarum autem virium experimentum habere profecto est vnum de bonis maximis estimandum. Audi et Hieronymum super malorum societate te consolantem. Qui inquit bonus permanet non polluitur si malo societur: sed qui malus est in bonum conuertitur si boni exempla sectetur. Scito etiam ad magnum honorem conferre: in mala societate bene viuere. Unde Bernardus. Non mediocris titulus virtutis est inter prauos bene viuere: et inter malignantes innocentie retinere candorem et morum vnitatem. hec Bernardus. Et certe bene dicit. Nam et lilium inter spinas signanter commendatur: et incomparabilis virgo ei comparatur.
|