cogites de deo creatore tuo quod ipse fecit nos et non ipsi nos. Cogites etiam hoc quod non est dare aliquid pure malum: non turberis itaque quod natura seu potius auctor nature deus te fecit talem: scilicet ingratiosum ad extra ac rudem et rusticanum. Sperandum profecto est: quod supernorum suorum intuitu oculorum te gratiose respexerit ad intra: ad interius scilicet tuum conseruando lumen quod in te est: ne illud ventosa aura fauoris hominum ab extra spirante forsitan extinguatur. Si sit tua conuersatio ingratiosa in terris: sit tua conuersatio magis grata in celis. Que et si humana non fuerit vel hominibus grata: meliori sorte celestis esse poterit et diuina. Sis ergo libenter foris rusticanus: interius autem diuinus: Careas libenter tanquam tediosus gratia humani solatii: vt deus solatii et totius consolationis tecum sit interius: et tu secum superius: vt sic cuilibet illorum a quibus vt minus gratiosus despiceris: dici valeat illud poeticum: Si qua virtute nites: ne despice quenquam. Ex alia quadam forsitan ille nitet. Denique gratiosus ad extra sic sepe distrahitur quod ab intus gratiis totaliter euacuatur. Nempe persona quelibet te diligens: immo quelibet eius dilectio tibi grata depredaretur tibi animam tuam: id est: ad se raperet aliquid tui cordis: ac te periculosius capituaret: ita nimirum quod cor tuum magis laceraretur: et donis spiritualibus priuaretur: ac minus deo coniunctum esset: quo per consequens minus bene illi esset: minusque eius carismatum dona perciperet. Profecto oculi amicabilium respectuum: faciunt hominem auolare distantius: scilicet a deo suo et etiam a seipso: ac hominem non in se seu apud se in suo proprio commodo remanere: et trahunt ad exteriora in quibus non est vera hominis mansio: sed potius transitus peregrinus: et multo melius esset homini manere in se et apud se in sua propria mansione quam mentetenus foris euagare.
|