Rursum non sit tibi graue ab amico vel alio homine derelinqui: ratione alicuius presidii per ipsum habendi: quia refugere poteris cum certa spe ad presidium fortioris. Unde Ambrosius. De diuina miseratione tunc sperandum amplius est: cum presidia humana defecerint. hec Ambrosius. Et bene quidem derelictus ab hominibus non est desertus a deo: qui ipsum in gratissima habitatione conseruat: scilicet in seipso. Unde Augustinus. Deus medicamentum est non sano: regula est prauo: lux est tenebrato: habitatio est deserto. hec Augustinus. Et ecce quam multipliciter deus est presidio: scilicet non sano per medicamentum: prauo per regularem vitam: tenebrato per lucem internam: deserto per inhabitationem gratissimam que scilicet est ipse. Nimirum in ipso viuimus: mouemur et sumus: vt dicit scriptura. Sed reuera multominus quam diuites habent pauperes de sua relictione querulari: dummodo non a quo vel a quibus derelicti: sed magis cui sunt relicti attenderint. Profecto relicti sunt ei qui teste scriptura dicit homini in se confidenti et solis presentibus necessariis contento: Non te deseram nec derelinquam. Relicti sunt ei qui sedet super thronum et iudicat equitatem: qui solus laborem et dolorem considerat: adiutor in tribulationibus. De quo dicitur: Tibi derelictus est pauper: pupillo tu eris adiutor. Sed profecto deo relictus: est minime derelictus: est nimirum potius feliciter benedictus. Siquidem si maledictus est qui confidit in homine: sequitur quasi a contrario sensu: quod is benedictus est qui confidit in domino cui derelictus est.
|