Nec tristeris de carentia terrene consolationis: quia qui terrenam paratam habet consolatione: difficulter abstinet quin ea etiam vtatur: ex quo sequi solet quod celesti mox priuatur. Unde Bernardus. Delicata est diuina consolatio: que non datur admittentibus alienam. Huius rei figuram habemus in libro Iosue: quod postquam filii israel comederunt de fructibus terre defecit manna. Manna quidem de celo datum habens in se omne delectamentum et omnis saporis suauitatem: aptissime significat celestem seu diuinam consolationem vltra modum delectabilem. Fructus autem terre: terrenam qua quis fruitur significat delectationem. Quia ergo manna deficit dum fructus terre comeditur: apte significat diuinam consolationem deficere vel non dare ei qui terrena consolatione pascitur seu satiatur. Si igitur humanas seu terrenas consolationes sponte declinaueris et respueris: ad solum deum qui appellatus est deus totius consolationis: pro consolatione recurrendo: scito et non dubites quin non solum consolationem sed etiam exultationem a deo consequeris. Ipse enim consolator est optimus qui consolatur nos in omni tribulatione nostra nisi obicem ponamus. Ad quem psalmista sermonem dirigens: Secundum multitudinem inquit dolorum in corde meo consolationes tue letificauerunt animam meam. Huic autem consolationi obicem ponimus: quando humanam et terrenam consolationem desiderio querimus et in effectu recipimus. Non ergo ponas obicem per terrenam consolationem: et mox habebis consolationem hic magnam et in futuro plenissimam. Si itaque tu cares hominum consolatione: fac de necessitate virtutem: ita vt nec velis recipere: vtpote generoso tuo spiritui: tantum condignam humanam consolationem: sed potius si occurrerent consolationes: dicas eis cum sancto Iob: Consolatores onerosi omnes vos estis. Consolatur enim deus precipue eum qui humanam recipere renuit consolationem: testante psalmista qui ait: Renuit consolari anima mea: scilicet consolatione terrena sed non diuina: quia memor fui dei et delectatus sum et exercitatus sum et defecit spiritus meus: scilicet proprius: quasi iam transformatus quantum hic possibile est per omnis sue affectionis transfusionem in voluntatem dei.
|