Nec de solitudine et carentia societatis tristeris: et maxime vulgarium et turbarum: que nata est impedire sanctitatem. Unde Origen. Quandiu quis permixtus est turbis et in multitudine fluctuantium voluptatum: nec vacat soli deo: nec segregatus est a vulgo: non potest esse sanctus. Huius rei quodammodo reddit Seneca rationem. Quid inquit tibi precipue vitandum existimes: queris turbam. Nunquam illi tutus commisceris: inimica multorum conuersatio: nemo non aliquod vitium nobis ingerit: aut commodat: aut imprimit: quo maior est populus cui commiscemur: hic periculi plus est. hec Seneca. Et iterum Auarior redeo: ambitiosior: luxuriosior: immo vero crudelior et inhumanior: quia inter homines fui. Et ideo vt idem Seneca dicit: Qui deponere vult desideria rerum omnium quarum cupiditate flagrauit: et oculos et aures ab his que reliquit: auertat. hec Seneca. Societas etiam hominum potest impedire vel interrumpere continuum mentis progressum in deum. In quo quidem progessu per societate hominum meretur solitudo comitatum vtique digniorem: salubriorem atque tutiorem: sanctarum videlicet cogitationum. Unde Ambrosius. de virgine loquens gloriosa maria inquit. Ad ipsos ingressus angeli inuenta est domi in penetralibus sine comite: ne quis intentionem abrumperet: ne quis obstreperet: neque enim comites feminas desiderabat: que bonas cogitationes comites habebat: quinetiam tunc sibi minus sola videbatur cum sola esset: nam quemadmodum sola cui tot libri adessent: tot archangeli: tot prophete? hec Ambrosius. Quid ergo conqueritur solitudinem copiam habens ipsorum librorum? Unde et Hieronymus. Sapiens nunquam solus esse potest scilicet simpliciter. Habet enim secum omnes qui sunt vel fuerunt boni: et animum liberum: et quecunque vult profert et transfert: et quod corpore non potest cogitatione complectitur: et si hominum inopia fuerit: loquitur cum deo: nunquam minus solus erit. Hec Hieronymus. Qui similem celestem societatem consequendi considerationem habens: et in vasta solitudine horrorem esse supponens: dicit sic. Infinita heremi vastitas te terret: sed tu paradisum mente deambula: quotienscunque cogitatione ac mente illuc conscenderis: totiens in heremo non eris. Hec Hieronymus.
|