Demum noli turbari et conqueri te esse exosum et inimicitias patientem: sed magis inde gaudeas: Melius enim per hoc implebis illud consilium domini: Diligite inimicos vestros: benefacite his qui oderunt vos. Quippe nisi esset qui te haberet odio inimicum non haberes: quem habere admodum est salubre. Is nanque est tibi exercitatio: is est tibi excellentiorum meritorium occasio. Memorare verba domini dicentis: Si diligitis eos qui vos diligunt: quam mercedem habebitis: nonne et ethnici hoc faciunt? Sane si a pluribus culpa tua exigente haberis odio: facilior culpe erit remissio et leuior punitio. Si vero non exigente culpa: ipsius dei maior ad te erit sanctorumque affectio: et maior tibi debetur merces est celo. Ex his lucide patet quod plus confert homini inimicorum odium: quam dilectio amicorum. Radix quidem est omnis boni: et per consequens multiplicis boni quod quis ex persecutionibus consequi potest. Denique quod exosus es: vel hoc est propter carentiam virtutum: vel propter zelum iusticie et fidei. Si propter carentiam virtutum et facta iniusta: valet tibi hac de causa exosum esse: tum quia facilius corrigeris: et ad correctionem tuam magis conaberis: tum quia per hoc humiliaberis: et vel pro parte puniris et pena futura minor erit. Porro si propter zelum iusticie: et maxime fidei contrarium sentientibus sis exosus: iure martyr dici poteris: profecto ex eo quod propter fidem aut propter iusticiam occideris. Qui enim odit fratrem suum homicida est. Sed nec odiens fratrem posset dici homicida: nisi ille quem odierit occideretur: et per consequens exosus multis a multis et multotiens occidetur. Martyrii autem gloria coram deo et angelis eius non est parua. Et ideo specialiter canitur de martyre: Magna est gloria eius in salutari tuo. Igitur Senece monitis et exemplo non cures placere populo: quia secundum eum multomagis ad rem pertinet qualis tibi videaris quam qualis aliis. Nam talis non est verus christi seruus qui adhuc placet: id est: placere cupit hominibus magis quam deo. Unde apostolus. Si adhuc hominibus placerem christi seruus non essem.
|