Primo ergo vt de his quae opponuntur mundanae foelicitati non turberis: sed potius gaudeas: stude vt internis oculis imaginem christi venerandam inspicias: in qua multum discere et proficere poteris: quia nobilissimi illius exemplaris christi: scilicet gesta considerata: te consolari poterunt super omnia caetera consolationum remedia. Nimirum ipse est magni consilii angelus: qui vnus omnium est magister: dei quoque virtus et dei sapientia ac salutis auctor. Cuius reuera auctoritati venerande omnis humana ratio digne debet cedere. Si ergo ipsum propensius attenderis: scias proculdubio nil esse curandum de habendo ea in quibus consistit huius breuis vite foelicitas: vel non habendo ea in quibus consistit eius infoelicitas: quia suo exemplo efficaciter persuadet neminem christianum: vtputa christi sectatorem nullatenus debere: aut in bonis mundi felicitatem querere: aut in malis infelicitatem timere. Unde Augustinus: Omnia bona terrena contempsit homo christus: vt contemnenda monstraret: et omnia terrena mala sustinuit quae sustinenda praecipiebat ut nec in illis quaereretur felicitas: neque in istis timeretur infelicitas. Caeterum premissae considerationi de consolatione in miseriis habende: adiiciendum est quod miseri non paucos sed plurimos sanctorum excellentissimos in miseriis habent socios: qui his in vita caruere: ex quibus humana componitur foelicitas: contrariaque passi sunt quibus miserie ratio et infoelicitatis titulus solet imponi. Sed et pro huiusmodi miserorum solatio deberet sufficere solum christum socium habuisse. Ipse namque christus dum uiator esset: in miseriarum sustinentia plurimarum voluntarieque assumptarum extimationem prorsus excessit: qui tamen tantae dignitatis et excellentiae fuit: quod societas eius solius in hac parte plus conferre poterit miseris ad solatium: quam habere aliorum centena milia sociorum. Porro parui precii atque ponderis est felicitas humana: nec aliquo modo inter ingentia computanda. Audi de hoc mundi desertorem magnum illum antonium: qui dum quadam die a fratribus vt eos instrueret rogaretur: sic ait: Nemo cum despexerit mundum: arbitretur se reliquisse ingentia: nihil eorum cure sit monachis quae secum afferre non possunt. O viri huius purissimi cordis iudicium: viri quidem celestis et quasi de altissimo caelo prospicientis et paruitatem mundi huius considerantis. O totius religionis consilium. O perfecte magnanimitatis praeclarum exemplum: tota tibi deuotione imitandum. Mirum est ergo si te res aliqua presertim de his minimis et perituris poterit perturbare quando excellentioribus te praeditum potius deberes arbitrari. Simile enim hoc esset ac si magnus quisquam imperator et maximus in diuitiis de vnius oboli amissione querularetur. Audi rursus quid dixerit Hieronymus: omnes quasi humane felicitatis particulas comprehendens. Si inquit habeas sapientiam salomonis: si fortitudinem samsonis: si longaeuitatem enoch: si diuitias croesi: si potestatem octauiani: quid prosunt haec omnia: cum tandem caro datur vermibus: et anima daemonibus cum diuite sine fine crucianda? Audi denique Innocentium de amaritudine felicitatis humane loquentem: Mundana inquit felicitas multis amaritudinibus est respersa: Nouit hoc ille qui dixit: Risus dolore miscebitur: et extrema gaudii luctus occupat. Subito cum non suspicatur infortunium accidit: calamitas irruit: morbus inuadit: mors intercipit: quam nullus euadet. Unde et Augustinus. Deus felicitatibus terrenis amaritudines miscet: vt alia quaeratur felicitas cuius dulcedo non est fallax. Hoc autem dicit: quasi sentiret blandam mundane felicitatis dulcedinem fallacem esse. Hinc nanque et alibi de mundo testatur: quod blandus sit periculosior quam molestus. Nimirum felicitatem praesentis vitae consequitur in hac parte malum vere miseriae. Unde Seneca: Miserum te reputo quia nunquam fuisti miser: transiuisti viam et non inuenisti aduersarium: nimis fuisti miser. Miseros reputo qui nimia felicitate torpescunt. haec Seneca. Porro felicitatem humanam habere prestat habenti non modicum nocumenti. Ipsum etenim habentem facit plane negligere: aut negligenter querere verum bonum atque summum: experientia attestante idipsum. Quis enim horum quempiam qui mundana gaudere visus est felicitate: vel aliquando cum apostolo dixisse recordatur: Cupio dissolui et esse cum christo? Econtra quidem: mala quae nos hic praemunt ad deum ire compellunt: aliamque vitam vere foelicem et omnis infelicitatis miserias finientem desiderare et quaerere faciunt. Idcirco etiam super premissis miseriis non doleas: sed potius gaudeas: eo quod certum sit signum in bonum: quamuis pro breui tempore admodum sit tediosum. Nam carere ac priuari felicitate humana esseque mundanorum hominum iudicio in hoc exilio infelicem: signum est vix aut nunquam fallibile declinandi terram illam tenebrosam et opertam mortis caligine perueniendique ad patriam claritatis aeternae. Sicut enim Iob mundana quorundam felicitate exposita de ipsis sic concludit: Ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt: Ita econtrario de miseris affirmare possumus: Ducunt in malis dies suos: et in puncto ad celestia regna ascendunt. Habent ergo boni christiani ipsa sua infelicitate seu mundanae felicitatis carentia in presenti signum efficax sperandae felicitatis in futuro: quemadmodum felices in hoc seculo signum habent aeternae damnationis in alio. Iusto enim iudicio dei videtur haec facta diuisio: vt hi qui hic bene: sancte et pie vixerunt: foelicitate careant quae est in terra: hi vero qui hic foelices fuerunt: careant ea que est in caelo. Nimirum hanc diuisionem inter eos: glosa quaedam super illud iacobi: Omne gaudium. etc. clare manifestat: spemque bonorum christianorum in presenti infelicium similiter insinuat dicens: Ne indignemini si mali in mundo florent et vos patimini: quia non est christianae dignitatis in temporalibus exaltari sed potius deprimi. Mali nihil habent in caelo: vos nihil in mundo: sed spe illius boni ad quod tenditis quicquid in via contingat gaudere debetis: Nihil est vnde doleatis: vnde dubitetis. Hec glosa. Boni igitur christiani non debent tristari si ea felicitate careant que in minimis et caducis consistit: et ob hoc eorum dignitati non congruit: vtpote quorum dignitas ad modum angelicae dignitatis illam in immensum excedit: quinimo consolati potius gaudere debent ex salutis suae signo tam preclaro: Iuxta doctrinam apostolicam: Spe gaudentes: iuste dei dispensationi in hac parte securius innitentes. Nam teste Hieronymo: difficile immo impossibile est vt presentibus et futuris quis fruatur bonis: vt hic ventrem et ibi mentem impleat: vt de delitiis ad delitias transeat: vt in vtroque seculo sit beatus: vt in caelo et in terra appareat gloriosus. Unde Hugo scribens de arra animae: ex huiusmodi dispensatione diuina suae sumit in eadem materia considerationis fortissimum argumentum.
|