Rursum non debes de prosperitatis carentia vel de aduersitate querulari: quia non est modica consolatio magnis et insignibus personis in causa honesta assimilari: ipsarumque conditionibus etiam grauibus et difficilibus: dummodo vitiose non sint: conformari. Quippe qui dignus haberetur cum rege magno et regalibus: vestem ex causa honesta lugubrem deferre: hoc quidem sapiens mallet cum huiusmodi dignioribus facere quam stola iocunditatis indui cum plebeis nulla pollentibus dignitate. Sane rex regum christus dei filius veste aspersa sanguine: vt Iohannes testatur: ceterique electi dei consimili aduersitatis asperitate induti fuere: viaque arta et aspera qua possent caelos penetrare potius quam via lata ducente in perditionem incesserunt. Unde Augustinus. Dominum iesum legimus doluisse: fleuisse: opprobria et contumelias sustinuisse: ex itinere fatigatum fuisse: sputa: flagella: crucem suscepisse: nunquam tamen legimus eum risisse: nec in presenti prosperatum fuisse. Hinc plane hic in spe gaudent omnes electi cum ceperint mundi aduersitatibus fatigari: et nullis eius prosperitatibus fallaciter decipi: scientes procul dubio non aliam viam superesse per quam possent caelos penetrare. Haec Augustinus. Cuius per sententiam edoceris si de electorum numero esse volueris: quod non doleas tempore aduersitatis: vel propter carentiam mundane prosperitatis. Caue ergo ne te fallat proprium iudicium et commune multorum: qui gaudent in prosperis et tristantur in aduersis: qui si sano regerentur iudicio contraria sentirent. Nam sancti et puri ac perconsequens existentes boni iudicii magis gaudent in aduersis quam in prosperis. nam prospera seducunt et aduersa ad celestem patriam feliciter deducunt. Prospera itaque sunt plurimum formidanda: et eorum carentia est optanda. Audi de hoc Hieronymum. Uota inquit nutricis meae nunquam mihi eueniant: quae scilicet optat prospera quae cedunt in grauamen. Unde Gregorius. Magis prosperitatis sublimitas quam necessitatis aduersitas grauat. Unde etiam Augustinus. Nemo congratuletur homini qui prosperatur in via sua: cuius peccatis deest vltor et adest laudator: maior ira dei est. Irritauit enim dominum peccator vt ista patiatur: et vt flagella correctionis non patiatur. Unde et Chrysostomus. Nouerca virtutis prosperitas beaculis suis sic applaudit vt noceat: et infoelici successu sic in via fortunatos obsequitur: vt in fine perniciem operetur: conuiuis suis ab initio propinans dulcia: et cum inebriati fuerint laetale virus miscet: et quod deterius est: quo spem suis clarescit amplius: eo stupentibus oculis densiorem infundit caliginem. haec Chrysostomus. Cuius dictis si aures accommodes et fidem adhibeas: mirum est si de prosperitatis carentia doleas: quam optimorum quae in te sunt nouercam esse didicisti: paratam tibi sub spem dulcis poculi toxicum ministrare et caliginem inducere. Noli etiam o homo te ingratum ostendere de donis diuinis de quibus prouidet deus suis carissimis filiis: sed cum maioribus et magis priuatis amicis: et prae omnibus filio suo vnigenito dominum nostro iesu christo aduersitates dedisse maximas dinoscatur. Si has a patre tuo: patre quidem omnitum: tuo autem singulari adoptione et te tenerrime diligente recepisti vel quandoque receperis: non inde tanquam de non bonis tristeris. Uia quippe presentis aduersitatis arta est: via quae ducit ad regnum: et ideo illa via gaudenter est merito incedendum: que speranda est in termino iocunditatis perpetuae. Unde Gregorius. Sancti viri cum sibi suppetere prospera huius mundi conspiciunt: pauida suspitione turbantur. Timent enim ne hic laborum suorum fructum recipiant: timent ne quod diuina iusticia latens in eis vulnus aspiciat: et exterioribus eos muneribus cumulans ab intimis repellat. haec Gregorius. Audi rursus eundem Gregorium. Electis suis deus iter asperum facit ne dum delectentur in via: obliuiscantur eorum sunt in patria. Audi etiam quid veritas dicat. Quid prodest homini si vniuersum mundum lucretur: animae vero sue detrimentum patiatur? Duo sane hic copulat: scilicet lucrum mundi: et animae detrimentum: innuens plane quoniam primum sine secundo nemo est qui consequatur: immo reuera mundana felicitas si habeatur continue: signum est euidens damnationis aeternae. Unde Gregorius. Continuus successus temporalium est certum futurae calamitatis indicium. Sed et in presenti multas miserias et fallacias prospera in se habent. De quibus Augustinius sic dicit: Prospera huius mundi asperitatem habent veram: iocunditatem falsam: certum dolorem: incertam voluntatem: durum laborem: timidam quietem: rem plenam miserie: spem beatitudinis inanem. Haec augustinus. Denique vt aduersa tibi non noceant: caue diligenter ne prospera te corrumpant. Unde Gregorius. Nulla aduersitas deiicit quem prosperitas nulla corrumpit. Qui enim veritati inhaeret: vanitati nullomodo succumbit: quia dum forti pede cogitationis intus intentionem fixerit: omne quod foris mutabiliter agitur ad arcem mentis minime pertingit. Haec Gregorius. Secundum quem etiam vt alibi dicit: nulla nocebit aduersitas si nulla dominetur iniquitas. Et certe si dominatur iniquitas: expedit vt hoc corrigat aduersitas.
|