Consolatorium theologicum
Liber 1, Cap. 3: De aduersa fortuna
Basel: J. Amerbach, 1492 (ff. 7v-8v)

Homepage     Index Page

Porro de aduersa fortuna non perturberis: sed potius plurimum consoleris: quia aduersa plus affert boni: et prospera plus infert mali. Unde Boetius. Plus hominibus reor aduersam quam prosperam prodesse fortunam. Illa enim quae dicitur prospera semper specie foelicitatis cum videtur blanda mentitur: haec scilicet quae aduersa dicitur semper vera est cum se instabilem mutatione demonstrat. Illa fallit: haec instruit. Illa per mendacium specie bonorum mentes fruentium ligat: haec cognitione fragilis foelicitatis absoluit. Itaque illam videas ventosam: fluentem suique semper ignaram: hanc sobriam succinctamque: et ipsius aduersitatis exercitatione prudentem. Postremo foelix a vero bono deuios blanditiis trahit: aduersa plerumque ad vera bona tedii vnco retrahit Hec boetius. Ideo etiam sapiens de infortunio turbari non debet: quia suum non perdit. Unde Seneca. Nihil eripit fortuna nisi quod dedit: virtutem non dedit ideo non detrahit. Itaque sapiens nihil perdit qui in vnius possessione virtutis est ex qua depelli non potest. haec Seneca. Qui hoc dicens plane innuit: sapientem nihil suum reputare debere quod contingit eum perdere. Unde de quodam exemplum gloriosum narrat valerius: qui cum patriam eius hostes inuaderent: omnium preciosarum rerum pondere onustis fugientibus: interrogatus: quid ita nihil ex bonis suis secum ferret? Ego inquit certe bona mea omnia mecum porto: pectore enim illa gestabat non humeris: nec oculis visenda sed animo estimanda: in domicilio mentis inclusa: vbi manibus mortalium et labefactioni non subsistunt: et vt manentibus presto sunt: ita fugientes non deserunt. Et similia de aliis pluribus: quorum bona incendio vel naufragio seu alio modo perierunt scripta reperimus. Preterea in bonum hominem non potest cadere infortunium nisi abusiue appellatum. Non enim potest hoc hominibus esse aut vocari infortunium: quod quidem eis cooperatur in bonum. Sed ecce bonis hominibus qui ideo boni sunt quia amici dei sunt et deum diligunt: omnia secundum Apostolum: cooperantur in bonum. Et ideo si bonus es: immerito de infortunio querularis: sed et inde querulando teipsum plane accusas ac conuinceris quod bonus non sis. Caeterum vt dicit Boetius. Si bene sibi mens consciencia terreno carcere resoluta: caelum libera petit. Nonne omne terrenum negocium spernet: qui caelo fruens se terrenis gaudet exemptum? Ita reuera est de his qui iam non sunt hospites et aduenae sed ciues sanctorum et domestici dei: quorum conuersatio est in caelis: quibus caelestibus gustatis desipit omne terrenum. Quod autem desipit non contristat non habentem: atque absque tristicia relinquitur ab habente. Itaque secundum Boetium de tota fortuna nihil est expetendum: quia natura sui bona non est: quae nec se bonis semper adiungit: et bonos quibus fuerit adiuncta non efficit: cuius munera pessimis haerent et ad improbissimum quemque vberiora perueniunt.