Demum de prolongatione incolatus in hac valle miseriae non est dolendum propter cumulum actuum meritorum. Quanto enim magis boni hominis prolongatur incolatus: tanto foelicior redditur in effectu praemii salutaris. Sicque vallis miseriae fit vallis in spe foelicitatis aeternae: fit vallis vberrima fructum bonorum vbertate: fit campus certaminis et pugnae victoriosae: fit mons speculationis altissimae: fit rursum vallis pinguissima ex spiritus pinguedine: fit denique vallis florida atque gratissima florum honoris et honestatis iocunditate. Sed nec causetur quisquam de nomine miseriae: cum mereatur dici potius locus lucratiuus diuitiarum gloriae: et in presenti contra futuras miserias vel plene vel copiose indulgentie. Nempe paulus apostolus mortem declinauit: cum submissus in sporta per murum: suum persecutorem in nomine domini euasit. Sed cur illud: profecto quamuis ipse dixerit: Cupio dissolui et esse cum christo: cum etiam dixisse legitur: Opto anathema esse a christo pro fratribus meis: id est: secundum glosam: separatus esse a christo pro fratribus secum in christo renatis: immo et pro filiolis quos iterum parturiuit diuturniori scilicet praedicatione in hac valle miseriae educandis et christo lucrandis. Unde Chrysostomus de ipso paulo dicit. Passus est per murum deponi huius rei gratia vt praedicationi diutius insisteret: et cum multis huic credentibus ad christum iret. Metuebat profecto ne forte pauper hinc et inops multorum salutis abscederet. haec Chrysostomus. Denique ob consimilem causam: incolatum suum beatus Martinus prolongari non renuit: sed dicebat: Domine si adhuc populo tuo sum necessarius: non recuso propter eos subire laborem: fiat voluntas tua. Satis est inquit domine quod vsque huc certaui: nec deficientem causabor etatem: munia tua: id est: debita officia: deuotus implebo. Quid plura? Christus antequam matrem suam dilectissimam de hoc seculo nequam eriperet: permisit eius incolatum post ascensionem suam annis quam pluribus prolongari. Sed et discipuli quem diligebat iesus: Iohannis scilicet euangelistae christo amantissimi: incolatus non sine suo et aliorum profectu vtque ad annos nonagintanouem fuisse dinoscitur prolongatus. Quod igitur vides deo placuisse in suis amantissimis: non est ratio quod tu inde queruleris. Caeterum scripturis testantibus: a deo pro virtutis actu longa vita promittitur: licet vitae longitudo quandoque multis deuotis ne eos forte in spiritualibus impediat subtrahatur: prout in libro Sapientiae de quodam dicitur: Raptus est ne malicia mutaret intellectum eius et cetera. Pro vtroque igitur casu: siue scilicet tempestiue siue tarde te contingat de medio subtrahi: eo consolationem nunc recipias: quo sperare habes te fore a deo in meliori tibi articulo de hoc seculo nequam foeliciter euocandum.
|