Primo igitur non tristeris super carentia gaudii exterioris: Quia inde mens tua a secreto interioris gaudii excluditur: et diuersis malis passionibus per vices subiicitur. Unde Gregorius. Ut quid taceamus: quot in corpore dolores tolerat qui febribus anhelat: ipsa nostra salus egritudo est cui curandi necessitas nunquam deest. Quot enim solatia ad vsum viuendi querimus: quasi tot egritudini nostre medicamentis obuiamus. Sed ipsum quoque medicamentum in vulnus vertitur: quia ex quesito paulo diutius inherentes: eo grauius deficimus quod proinde ad refectionem paramus. Ipsa quoque mens nostra a secreti interioris gaudii exclusa: modo spe decipitur: modo pauore vexatur: modo dolore deiicitur: modo falsa hilaritate repletur. hec Gregorius. Qui ex dictis solatiis finaliter infert quattuor malas anime passiones. De quibus Boetius loquens sic dicit: Gaudia pelle: Pelle timorem: Spemque fugato. Nec dolor assit: Nubila mens est: Uinctaque frenis: Hec vbi regnant. Insuper multo melius est gaudio carere: quam de gaudio habito postmodum dolere et tormenta sentire. Nam vt scriptura dicit: Extrema gaudii luctus occupat. Unde et Gregorius. Iure restat vt quot prius in mundo incolumes habuimus gaudia: tot postmodum de ipso cogamur sentire tormenta. Et videtur inniti ei quod in apocalypsi de babylone scribitur. Quantum glorificauit se et in delitiis fuit: tantum date ei tormentum et luctum. Denique leta non sunt querenda et de tristibus non est conquerendum: quia plus conferunt tristia quam leta. Unde Gregorius. Solet leticia arcana mentis aperire atque aperiendo amittere: Aduersa vero cum nos exterius deprimunt: interius cautiores reddunt. Porro dicit Cassiodorus. Sequenti gaudio confert dulcedinem premissa tristicia. Et profecto inde sequitur: quod carentia mundani gaudii eo est appetenda: quo futuro gaudio celesti confert dulcedinem. Ita sane vt semper plus sapiat: quod quidem omni preualet gaudio presenti: sicut eternum temporali. Item de carentia illius gaudii non tristeris: quod respectu veri gaudii in domino habendo veraciter rationem habet meroris. Unde Bernardus. Illud reuera verum est gaudium et solum: quod non de creatura sed de creatore concipitur: quod cum possederis nemo tollat a te: cui comparata omnis aliunde iocunditas meror est: omnis suauitas dolor est: omne dulce amarum: omne decorum fedum: omne aliud quod delectari possit molestum. hec Bernardus. Preterea eo carere bonum est: quod anima sanctis meditationibus: que vtque rectum iudicium promouent: occupata exilium reputat vel carcerem aut luctum deputat vel merorem. Sed profecto anima spiritualibus meditationum incitamentis occupata: mundum carcerem vel exilium: acrisum et gaudium luctum reputat et merorem. Unde Augustinus. Per redemptoris nostri mortem de tenebris ad lucem: de morte ad vitam: de corruptione ad incorruptionem: de exilio ad patriam: de luctu ad gaudium: de terris ad celeste regnum vocati sumus. Quecunque ergo anima sancta talibus fuerit incitamentis occupata: nihil concupiscit terrenum: nihil transitorium: nihil quod ad tempus arridet: nihil quod ad presens delectet: risumque luctum deputat: et gaudium in merorem commutat. Cui mundus carcer est: celum vero habitatio: cui exultatio de presentibus nulla est: quia in illo tantum gaudere appetit qui super omnes est. hec Augustinus. Idcirco etiam gaudia de exterioribus non sunt expetenda: quia non sunt durabilia. Unde Seneca. Qui ad gaudium habendum durabile se dirigit: ad interiora se conuertat. Uiri inquit boni gaudium est ex bona conscientia: Tu iudicas illum gaudere qui ridet: animus esse debet alacer et fidens et super omnia rectus: Conculta omnia ista que forinsecus splendent et de tuo gaude. Quid est autem de tuo: id est: de teipso et de tua optima parte: volo tibi nunquam deesse leticiam: volo tibi illam domi nasci: nascitur autem domi si intra te sit. hec Seneca. Gaudia etiam de exterioribus sunt minora gaudiis internis: et ideo non est curandum de eis. Unde Ecclesiasticus. Non est inquit oblectamentum super cordis gaudium. Dicit cordis: non corporis: ad differentiam risus corporalis: ad differentiam saltus vel circumitus chorealis: ad differentiam omnis ignominiose exultationis: De qua Salomon dicit in Prouerbiis: Stultorum exultatio ignominia. Igitur gaudium in domino tanquam maius bonum est semper preferendum: et pro eo consequendo gaudii mundani carentia letanter est ferenda. Unde glosa super illud apostoli: Gaudete in domino semper: dicit sic. Non in seculo: sed in domino: id est: omne bonum vnde gaudendum est: statuite in deo non extra. Sicut enim non potest homo duobus dominis seruire: sic nemo potest in seculo gaudere et in domino. Amicus enim huius mundi inimicus dei reputabitur. Multum inter se hec duo gaudia differunt: suntque omnino contraria: nec simul in eodem esse possunt. Hec ibi. Carentia igitur mundani gaudii non est nisi remotio obstaculi respectu gaudii in deo habendi quod solum est verum gaudium: cui comparata omnis aliunde iocunditas meror est. Propter hoc ergo gaudium tam consolatorium in deo habendum: gaude quod remotum sit obstaculum per carentiam mundanorum gaudiorum.
|