Rursum de carentia solatiose confabulationis et necessaria obseruatione silentii non contristeris: quia ab humanis colloquiis separato propinquior est deus. Unde in libro patrum dicit de iohanne solitario. Quanto se ab humanis curis et colloquiis sequestrabat: tanto illi vicinior et propinquior deus erat. Et certe etiam ad confabulandum seu colloquendum. Deus enim in tali interna propinquitate homini loquitur: secundum illud psalmiste: Audiam quid loquatur in me dominus deus. Sed et econuerso homo ab aliorum colloquiis separatus loquitur cum deo: dicente Hieronymo: Sapiens nunquam solus esse potest: et si hominum inopia fuerit: loquitur cum deo. Et nimirum deus solatii etiam pro solatio humano constituit nobis sanctos libros solatio habendos: Quemadmodum in libro machabeorum de societate et amicitia mentione facta: subiungitur: Nos nullo indigemus habentes solatio sanctos libros. Non ergo sunt homines ad confabulandum necessarii: quando vicem hominum supplent libri.
|