Consolatorium theologicum
Liber 10, Cap. 3: De silentio obseruando
Basel: J. Amerbach, 1492 (ff. 67r-v)

Homepage     Index Page

Insuper de censura silentii non debes contristari: quia multa bona solet operari. Uitat enim et declinat peccatum. Unde Ambrosius. Plures enim vidi loquendo in peccatum incidisse: vix quenquam tacendo. Sapiens ergo est qui nouit tacere. Est etiam virtutum fundamentum. Unde itidem Ambrosius. Silentii patientia: oportunitas loquendi: et contemptus diuitiarum: sunt maxima fundamenta virtutum. Item vincit malum. Unde Chrysostomus. Malum hominem tacendo melius quam respondendo vincere potes. Item declinat nocumentum. Unde Ualerius maximus. Solon cum aliis loquentibus taceret: interrogatus vtrum propter inopiam verborum: an quod stultus esset taceret: Respondit: Nemo stultus tacere potest. Cur igitur solus linguam cohibes? Quia inquit locutum esse me aliquando penituit: tacuisse nunquam. Iuxta illud. Nam nulli tacuisse nocet: nocet esse locutum. hec Cato. Silentium etiam probat sapientem virum. Unde Seneca. Taciturnitas stulto homini pro sapientia est: tacere qui nescit: loqui nescit. Item seruat secretum et loquendi modum. Unde itidem Seneca. In hoc incumbe vt libentius audias quam loquaris. Quod tacitum esse velis nemini dixeris. Auribus frequentius quam lingua vtere. Quicquid dicturus es antequam aliis tibi dixeris. Item nutrit gratum et ornatum verbum. Unde Gregorius. Quasi quoddam nutrimentum verbi est censura silentii: et recti quandoque excrescentiam sermonis accipit: qui prius ordinate per humilitatem taceret. Et vniuersaliter prodest multum. Unde Seneca. Nihil eque proderit quam quiescere et minimum cum aliis loqui et plurimum secum.