Ceterum tristicia non debet te grauare: quia remedium habet laudabile in tua constitutum potestate: deo ad hoc parato specialiter cooperari. Unde Augustinus. Uis nunquam esse tristis bene viue: bona vita semper gaudium habet. Audi et apostolum qui admonet dicens: Gaudete in domino semper. Quod Thomas sic postillat. Semper gaudet in deo: quia quicquid malum proueniat est incomparabile bono quod est deus: et ideo nullum malum interrumpit. Et iterum: Aliquando vero interrumpitur per tristiciam temporalem: quod significat imperfectionem gaudii. Quando enim quis perfecte gaudet non interrumpitur de re parum durante. Audi etiam eundem apostolum monentem nos vt vel simus spe gaudentes. Constat enim quod tristiciam patientem: non solum consolaretur: sed etiam statim ei gaudium superinduceret permaximum certa spe habita de consequendo post breuem vitam: vitam tristicie nesciam: omnique gaudio superabundantem in adeptione gloriosi regni. Profecto ergo propter spem huiuscemodi quecunque tristia iusti deo seruientes patiantur: non aliud restat eis nisi continuo gaudio gratulari: preclaro exemplo quorundam monachorum sub patre Apollonio deo seruientium: De quibus in patrum libro sic dicitur. Supra modum leticia et gaudium inerat eis: et tanta exultatio: quanta ab vllo hominum possit haberi in terris. Nullus in eis omnino tristis inueniebatur. Monebat eos pater Apollonius dicens: non oportere inesse tristiciam his quibus salus in deo est et spes in regno celorum. Tristentur aiebat gentiles: lugeant iudei: plangant sine cessatione peccatores: iusti vero letentur. Nam si hi qui terrena diligunt super caducis rebus letantur: nos qui tante glorie spem: et eternitatis habemus expectationem: cur non omnino exultatione gloriemur? An non apostolus ita admonet dicens: Semper gaudete: in omnibus gratias agite? hec ibi. Ut etiam de tristicia non tristeris: Audi verba veritatis dicentis: Tristicia vestra vertetur in gaudium. Profecto si cui promitteretur ad eo qui esset verax et potens facere promissum: quod omnes illius lapides verteret in aurum: vtique congregaret lapides quam plures posset et maiores. Nunc autem promittitur nobis ab ipso qui veritas est et potens super omne quod est: quod tristicia nostra vertetur in gaudium: ideo multum libenter debemus sustinere tristicias huius mundi et pressuras. Et potius plures et maiores: quia secundum multitudinem et magnitudinem dolorum erit multitudo et magnitudo consolationum. Denique forte tristaris et penitentia duceris specialiter de preteritis: vt de via quam fecisti vel de actu quem peregisti aut neglexisti: et dicis forte propter euentum tristabilem: quoniam infortunium est secutum: puta amissio rerum: vel membri perditio: aut infirmitas multum grauis. Sed heccine occasio tristicie non est sufficiens: fallique videris cum de dicta cogites consequentia minime forsitan necessaria. Cogita ergo magis: quod si per aliam viam venisses: vel si non tale opus peregisses: vel si non tale opus neglexisses: damnum multo maius vel periculum aut forte mortem incurrisses. Quicquid igitur aduersi tibi acciderit: cogita id deo volente factum esse et pro tuo meliori.
|