Consolatorium theologicum
Liber 10, Cap. 5: Quod mali sepe melius habent in mundo quam boni
Basel: J. Amerbach, 1492 (ff. 69r-70r)

Homepage     Index Page

Preterea de eo non debes conqueri quod mali in hoc mundo melius habent quam boni: inducendo ad hoc querelam antiquorum: scilicet Dauid dicentis: Zelaui super iniquos pacem peccatorum videns: vel Hieremie idem sic conquerentis: Quare via impiorum prosperatur? Aut ceterorum similia conquerentium: quia non modicum erras si non sint tibi signum in bonum. Dato enim quod iniusti de exteriori pace plus habeant: minusque ab extra quam iusti impugnentur: Econuerso tamen iusti de interiori pace plus habent minusque ab intra impugnantur. Unde Cassiodorus. Cum peccatores videntur esse locupletes multisque dominari populis: aut in mundo non esse quod timeant: pacem habere putantur: Sed pax illa cum conscientia litigat semper et rixatur intrinsecus: et cum hostem non habeat: secum decertat. Hec Cassiodorus. Sed tu considera quid melius sit: ab intra pacem habere aut ab extra. quidve periculosius sit: ab extra impugnari vel ab intra: Profecto si inimici hominis domestici eius. Si dominus aliquis pugnaturus: intraneos sui exercitus timere habeat: multo periculosius est quam si ab extraneis impugnetur. Qui ergo iusti sunt melior sors illorum est etiam in hoc mundo quam sit ipsorum peccatorum. Nam et teste Augustino: omnis inordinatus animus fit sibiipsi pena. Insuper quod mali in hoc mundo plus quam boni prosperentur: hoc fit diuina dispensatione ad nostre salutis augmentum et glorificationis documentum. Per hoc enim boni admonentur potiora: et que mali communicare non possunt: bona querere sibi vel in statu glorie reseruata. Supposito igitur iuxta querelam antiquam: quod mali in hoc seculo plus quam boni prosperentur: hoc quidem erit resurrectionis future: in qua diuina iusticia ab omnibus exigente concessa bonis multo melius quam nunc malis: et malis multo peius erit quam nunc bonis: euidens argumentum. Quod nimirum argumentum plus de bono continet quam sit omne malum in bonorum aduersitate: vel quam sit omne bonum prosperitatis impiorum. Denique audi Chrysostomum proposito concordantem. Nemo inquit videns malignos prosperitate gaudere turbetur: non est enim hic retributio malignitatis neque virtutis. At si aliquando contigerit vt aliqua sit retributio vel malicie vel virtutis: non tamen secundum condignum est: sed veluti quidam gustus vel iusticie vel iudicii: vt qui resurrectionem non credunt talibus doceantur. Quando itaque videmus malignum ditescere non subruamur: et quando videmus bonum mala pati non turbemur: illic corona: illic supplicia. Est et alia ratio: quia non potest malus in omnibus malus esse: sed aliqua bona habet: neque bonus in omnibus bonus esse sed aliqua habet peccata. Quando ergo habet prosperitatem malus: malo: id est: ad malum capitis sui est. Cum enim pro illis paucis bonis retributionem hic accipit: illic iam plenius punietur.